PL 159, col. 712

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Streaneshalensi, tametsi Beda in lib.
III cap. 26 signat annum
664. Verum Beda non satis sibi constat
dum eo loci scribit Agilbertum episcopum Gallum
huic synodo interfuisse, ejusque jussu Wilfridum
adhuc presbyterum Colmanno restitisse; et tamen
Wilfridum episcopum ordinatum esse anno ipso 664 Compendii in Gallia, ex cap.
28, ab Agilberto jam
Parisiorum episcopo, qui finita ac soluta concione
domum, id est in proprium episcopatum, quem apud
occidentales Saxones obtinebat, rediisse dicitur
cap. 26. Certe in Epitome Saxonica, Bedae Historiae
subjecta, Agilbertus anno 660 abiisse a Kenwalchio,
et Parisiorum episcopatum in Galliis ad Sequanam
flumen suscepisse perhibetur. Wilfridus, anno 664 ordinatus episcopus Eboracensis, cum ex Gallia reversus

didicisset Ceaddam Ecclesiae suae consecratum
episcopum, secessit in HRipense monasterium. Dein a
Wulfario Merciorum rege accitus, postea venit in
Cantiam, ibique
presbyteros et diaconos ordinavit,
usquedum Theodorus adveniret, ex Bedae lib. III, cap.
28, et lib. IV, cap. 2, a quo Ceadda Eboraco
pulsus, et Wilfridus in sede sua institutus. Anno
670 Oswius rex Nortanhumbrorum cum Romam
ire vellet, Wilfridum itineris ducem sibi fieri rogaverat;
sed re infecta moritur, apud Bedam in lib. IV, cap.
5. Anno 673 Wilfridus concilio Heorutfordensi,
Theodoro praesidente, per proprios legatarios adfuisse memoratur: ibidem.
« Anno 677 orta inter ipsum et
Egfridum regem dissensione, pulsus idem antistes a
sede sui episcopatus, et duo in locum ejus substituti

episcopi, Bosa, qui Deirorum; et Eata, qui
Berniciorum provinciam gubernaret, cap. 12. Interim
Wilfridus post biennium Romam pergit, causam
dicturus. Confecta re provinciam australium Saxonum
convertit ad Christum, ac Seleseiense monasterium
aedificavit favente Edilwalcho rege: ac, Ceadwala
itidem conspirante Vectae, insulae populum Christianis
institutis imbuit cap. 16. Anno 687, post mortem
Cuthberti Lindisfarnensis episcopi, episcopatum
Ecclesiae illius anno uno servabat venerabilis antistes
Wilfridus, donec eligeretur qui pro Cuthberto
antistes ordinari deberet, cap. 29. « Post longum
exsilium, annorum videlicet amplius decem, in episcopatum
Hagustaldensis Ecclesiae receptus est ex
lib. V cap. 3. Anno secundo ( malim duodecimo)

Aldfridi, qui post Egfridum regnavit, alius ab Alchfrido,
id est anno 697, sedem suam et episcopatum,
ipso rege invitante, recepit. Sed, post quinque
annos, denuo accusatus ab eodem ipso rege et plurimis
episcopis, praesulatu pulsus est, veniensque
Romam anno circa 703, a Johanne papa absolutus
repedavit in Galliam. Meldis ad extrema vitae redactus,
inducias annorum quinque a Deo meruit. Postea
in concilio Niddensi restitutus principio regni Osredi
Aldfridi filii, id est anno 705, mortuus est anno ejusdem
Osredi regis quarto, post quadraginta et quinque
annos episcopatus, teste Beda in lib. V, cap. 20, et quidem
VIII Kal. Maii anni 709 ineuntis. Certe quindecies
ternos episcopus annos egisse perhibetur in
epitaphio suo apud Bedam relato.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.