PL 159, col. 713
Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
PROLOGUS AUCTORIS
1.
Brittania, quam Angli victis a se proturbatisque
Brittanis Angliam vocant et incolunt, omni
ex parte Oceano cincta, tam ingenitis quam et undecunque
allatis divitiis mirabili copia antiquitus
exuberabat: quae ut terrenis rerum copiis, ita quoque
sanctissimorum virorum magna fecunditate
pollebat. Quorum exigentibus meritis in tantum
gratia Dei omnipotentis totam insulam sua munificentia
decoravit, ut et cultus circa Dei obsequium
circumquaque multiplicaretur, et res tam publicae
quam familiares multa pace felicique prosperitate
fruerentur.
2.
Sed cum nihil omni ex parte perfectum
mundanis rebus natura concessit, caeca damnatrix
animi cupiditas dum interdum quosdam ad hoc
perduxisset, ut suis rebus contenti esse nescirent;
pacis munimenta dirupit, pax dirupta rapinas, incendia,
seditiones, bella, omniumque bonorum excidia
peperit; quae nonnunquam a sanctis ejusdem
provinciae viris detrita: nonnunquam, ipsis in immensum
malis crescentibus, ii qui mala deterrere
moliebantur, varia casuum perturbatione attriti.
Dum enim studium suum in eo potissimum ponerent,
ne perversorum hominum pravitati amissa
sui status rectitudine cederent; dumque illi e diverso
modis omnibus insudarent, ne istorum rectitudini
ad sui correctionem sese vel ad modicum
darent; iidem nequitiam suam modo vi, modo fraudibus
exercentes, quos in malitia nequiverant, hos
in communi vita socios habere nullo modo volebant.
Hinc multi propria dignitate privati, multi a
patria eliminati, multi quoque crudelissima morte
necati, et a justo judice Deo gloriosissime coronati.
Haec in primordio coalescentis fidei partim insuper
venientibus in se praedicatoribus est experta; haec
in processu ejusdem fidei partim in propriis et in
se procreatis praedicatoribus est perpessa; haec nihilominus
eadem fide quaque fundata partim a
suis, partim ab externis hostibus, in suis patribus
INCIPIT VITA Sanctissimi confessoris atque pontificis Christi Wilfridi, cujus festivitas colitur IV Idus Octobris
4.
Anno igitur Incarnationis Verbi Dei sexcentesimo
tricesimo quarto, regnante in Cantia filio
gloriosissimi Edelberti regis Cantuariorum Eadbaldo,
et in Nordumbria successore nobilissimi
Edwini regis Nordanhumbrorum sanctissimo rege