PL 159, col. 720
Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
calumniis observatio libera. Quod si ea qua niteris
minus firma auctoritate victus exstiteris, profecto
nec me, nec quemlibet meorum tuae sectae ulterius
sectatorem habebis. »
15.
Tum Colmannus: « Pascha, inquit, a quarta
decima luna usque ad vicesimam celebramus, et
celebrandum confirmamus, et ita fieri oportere
validae auctoritatis firmamento comprobamus. Beatissimus
etenim Joannes apostolus et evangelista,
Domini Jesu tam familiaris conviva, ut supra pectus
ipsius in Coena recubuerit, eodem quo nos ordine
illud celebravit, et in omnibus quibus praefuit Ecclesiis
celebrandum fore sua auctoritate praefixit. Hoc
per successionem prudentum et aeque sanctissimorum
virorum ad nos usque perlatum, hoc nostrorum
doctrina majorum in nobis stabili firmitate
fundatum, hoc a nobis antehac inviolabili observatione
servatum, et firmamus nulla ratione non esse
servandum. »
16.
Quo haec et hujusmodi nonnulla dicente, jussit
rex et Ailbertum suae morem observationis in medium
proferre, ut sciretur quo principio, cujusve
niteretur auctoritatis institutione. Respondit Ailbertus:
« Loquatur, obsecro, vice mea Wilfridus
presbyter, quia unum ambo sapimus cum caeteris
qui hic assident ecclesiasticae traditionis cultoribus;
et ille melius ac manifestius ipsa lingua Anglorum,
quam ego per interpretem, potest explanare quae
sentimus. » Tunc Wilfridus ad jussum regis exorsus,
Colmannum non modo auctoritate beati Joannis
falso niti aperta ratione monstravit, verum et contra
Joannem et contra legem et Evangelium, necne
doctrinam apostolorum, imo et contra universalis
Ecclesiae morem eum sentire in paschali observatione
probavit. Quam probationem idcirco scribere
supersedimus, ne in re huic opusculo non necessaria
aliquod fastidium legentibus inferremus. Si quis
autem eam velit, in nostrae, hoc est Anglorum,
gentis historia requisitam inveniet. Hac ergo omissa,
vitam beati viri, ut coepimus, ordine prosequamur,
prout ipse, de quo loquimur, nos adjuvare dignatur.
Finito conflictu contentioneque soluta, Ailbertus
domum rediit; Colmannus vero, suae sedis episcopatu
dimisso, Scotiam petiit, quoniam ecclesiasticis
traditionibus suas traditiones postponere noluit.
17.
Vir autem Domini Wilfridus ex hoc magnae
apud omnes est venerationi habitus: quippe qui et
divinis eruditionibus praeclare imbutus, et Dominicis
comprobatus erat operibus magnifice fultus. Quapropter
a rege Alfrido totius plebis acclamatione ad
pontificatum eligitur; sed ipse gravi reclamationis
adnisu ne id fiat obsistere nititur. Tandem importunitate
omnium victus, id a rege petivit, ne se
inordinate ordinari in Brittania permitteret: verum
ut tanta res secundum instituta canonum expleri
valeret, ordinandum sese in Galliam mitteret.
Venerabilis nempe Deusdedit sanctae Cantuariensis
Ecclesiae archiepiscopus jam huic vitae
subtractus fuerat, nec in tota Brittania episcopus