PL 159, col. 719

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Colmannus in sectam amborum sedemque successit,
cujus temporibus gravior de paschali observatione
atque aliis ecclesiasticae vitae disciplinis controversia
versata est. Quapropter merito movit haec quaestio
sensus et corda multorum, timentium ne forte accepto
Christianitatis vocabulo in vacuum currerent
aut cucurrissent. Pervenit et ad ipsas principum
aures, Oswii videlicet regis filiique ejus Alfridi, quorum
primus a Scotis edoctus atque baptismi sacramentis
imbutus, nihil melioris propositis existere
posse credebat, quam quod a suis doctoribus acceperat.
Porro sequens potioris fidei privilegio primum
praecedens, Romanae et universalis Ecclesiae
ritum omnibus antestare ratum habebat. Siquidem
Christianissimus et doctissimus vir Wilfridus, qui et

Romae (ut praediximus) ecclesiasticae disciplinae multa
documenta acceperat, et penes Dalfinum Galliarum
pontificem Lugduni nonnullis imbutus exstiterat,
eum suo magisterio rationabili atque catholica eruditione
informaverat, ac informatum omni scrupulositate
sublata in verae fidei stabilitate firmaverat.
Mota ergo (ut praefati sumus) quaestione de paschali
observatione, dispositum est, ut synodus cogi, et
haec quaestio deberet ventilari terminarique. Veneruntque
illo reges ambo, pater scilicet et filius,
magnopere deprecantes ut eis adesse dignaretur
Spiritus sanctus. Venit itaque jam dictus Ailbertus
antistes, Alfridi regis amicus, cum beato Wilfrido et
suo Agathone presbyteris: contra quos Colmannus
cum suis clericis venit, et Hildem abbatissam, sectae

suae fautricem, cum aliis pluribus secum in synodum
duxit.
14.
Silentio itaque facto, primo rex Oswius praefatione
praemissa tali fertur modo locutus: « Hactenus,
Patres venerandi, schisma in Ecclesiis Christi
exortum eo quosdam minus veritati studentes perduxit,
ut bis in anno (quod dictu quoque nefas esse
probatur) sanctum Pascha sit celebratum. Cujus
tamen rei causam bene considerantibus non adeo
mirum videtur. Dum enim ipsi arietes iter diversum
arripiunt, greges etiam post se diviso tramite
rapiunt. Ubi plane miseriam est videre, cum ad regnum
via sibimet contraria tendunt, quo communi
proposito fidei properare contendunt: et qui viam
individuam perveniendi ad vitam solummodo Christum

noscuntur habere, absonum valde absurdumque
fore dignoscitur, ipsum Christum in suis mysteriis
velle dissona observatione dividere. Ea re in
hanc me sententiam ipsa rationis necessitas potissimum
duxit, quatenus utriusque partis defensores
una venire jussio nostra constringeret, quo utrinque
ratione audita, quid sequendum, quid fugiendum
sit, discusso errore queamus inspicere. Quapropter
tu, Colmanne, qui praecipue contra morem universalis
Ecclesiae Pascha celebrare a nonnullis calumniaris,
causae tuae, inquam, et ego tecum similis
observationis coarguor, primo propugnator assiste;
quatenus auctoritate qua nititur agnita, si tanta
est, fiat amodo nostra sub eadem auctoritate a tantis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.