PL 159, col. 718

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

magno terrori quamplurimis erat, sua scilicet
Anglorum natio interdixit. Corpus tamen occisi debito
honore tumulavit, sicque Angliam prospero cursu
repedavit.
12.
Praefuit eo tempore genti Nordanhumbrorum
Christianissimus rex Oswius, successor beatissimi
regis et martyris Oswaldi, qui Oswius filium suum
Alfridum regni socium sibi constituit. Fuere autem
utrique reges in Christiana religione ferventes, Ecclesiarum
diligentissimi cultores, et catholicarum
doctrinarum studiosissimi auditores, amatores, sectatores.
Cum ergo beatus vir Dei Wilfridus in patriam
esset reversus, fama sanctitatis et prudentiae
ejus, fama eloquentiae et apostolicae doctrinae ejus,
circumquaque mira celeritate innotuit, nec non ad

aures praedictorum principum ingenti cum laude
processit. Sanctitas quoque et insignis amor Christianitatis,
qui regum corda repleverat, notitiam
sancti nequaquam fugere poterat. Ex hoc curiae regis
Alfridi praesentatus, humane suscipitur, brevi, quod
antea solo auditu in eo sciebatur, reipsa cognoscitur,
et eo regali amicitiae familiariter associatur. Probitas
etiam integerrimae vitae, quam fama primo vulgaverat,
et prudens simplicitas simplexque prudentia quae in
illo ad omnes humilitate vigebant(?) non modo regi,
verum et omnibus eum charum exhibebant. Tribus ex
hoc annis regalem curiam fovit, et virtute animi
gratiam, gloriam, honorem sibi comparavit. Unde et
regio munere auctus tam mobilibus quam immobilibus
rerum bonis, etiam inter animales homines

clarus erat. Super haec quoque Ripensi Ecclesia cum
iis quae sui juris exstiterant, regali munificentia donatus
est. Ex eo autem summa cura procurabat, quatenus
opes suae magis transirent in victum indigentium, quam
servaret eas more avarorum opes suas recondentium.
13.
Interea venit ad regem episcopus occidentalium
Saxonum, nomine Ailbertus, vir sanctus et
ecclesiasticis disciplinis apprime institutus, qui et
eidem regi magno fuerat familiaritatis amore conjunctus.
Hic, rogatus a rege, Wilfridum ad presbyteratus
officium promovit, utpote quem sacerdotio
fungi dignissimum esse cognovit. Mota est autem
ea tempestate quaestio de observatione Paschae, quae
magna et frequens eatenus exstiterat, probantibus

simul et confirmantibus eis qui de Cantia et Galliis
advenerant, quod Scotti diem Dominicum Paschae
celebrarent contra morem universalis Ecclesiae. Nam
Scotti usque ad id temporis scripturarum serie hac
de re disputante non plene edocti, saepe Dominicum
Paschae diem celebrabant cum esset Dominica
dies in Palmis, ea re quod ipsa die decima quarta
luna esset, quae terminus est diei Paschalis. Istiusmodi
sectae vir sanctissimae vitae Aidanus suo tempore
grande firmamentum fuerat intantum, ut a
cunctis quasi aequo animo toleraretur, dum eximia
in opere Dei morum ipsius conversatio consideraretur.
Sed, illo defuncto, Finanus, vestigia sectae illius
per omnia sequens, in episcopatum ejus subrogatus
est: quo nihilominus huic vitae modum faciente,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.