PL 159, col. 734

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

foeda garruntate et feminea loquacitate derisum
abjecit. Ergo inclytus heros, sociis et opibus omni ex
parte privatus, ad suos, prout potuit, inter iniquorum
manus sese convertit, atque in his verbis brevi
ad eos orationem fecit. « Non vos, inquit, domini
fratres et filii mei, non vos haec quae nobis ingeritur
injuria turbet, nec a veritatis tramite quoquo
modo proturbet. Prae oculis semper habete: Omnes
qui volunt in Christo pie vivere, necessario tribulationem
pati oportere
[(II Tim. III, 2)] . Verum licet
impii ad tempus piis praevalere videantur, tamen
non sic semper erit. Erit enim tempus cum et piorum
tribulatio perenni laetitia remunerabitur, et
impiorum superba elatio perenni tristitia punietur.
Sed ne tribulatio vos in impatientiam agat, animadvertite

quonam modo cana patrum series multas perpessa
tribulationes, per patientiam meruit, Deo juvante,
vincere multiplices hostes. Nec id vestrae
mente ullatenus volo abesse, neminem secundum
Apostoli dictum posse coronari, nisi qui contra diabolum
studuerit legitime decertare
[(II Tim. II, 5)] .
Et certe hujus temporis certamina parvipendenda, nec
multum diutina: per illa tamen aeterna felicitas et
felix aeternitas regni Dei comparatur. Quam felicitatem,
quaeso, fratres, amate, eam desiderate; ad
eam tendite atque ad eam pervenire tota mentis
intentione satagite. Quod si feceritis, profecto nihil
erit quare istius vitae adversa formidetis. » Vix verba
compleverat, cum ecce in quorum manibus stringebatur,
acriori furore ex ipsis verbis accensi, eum

in tenebroso carcere vinctum detruserunt.
39.
O constantia viri! sic enim tui cordis, sanctissime
Pater, hilaritatem in tanta tua adversitate
contueor, sic considero hilarem te esse solere, cum
omnia prospera tibi videbantur arridere. Tamen,
ne pietatis viscera in tuis filiis aliquatenus perdidisse
videreris, eorum potius quam tuis aerumnis
pias lacrymas impendebas: et cum te carcer tenebrosus
involveret, magis dolebas ab eorum auribus
vitae verba separari, quam te praesentia corporeae
lucis spoliari. Interni etenim luminis fulgore nitebas,
quo carcerales tenebras pro nihilo contendebas.
Quare cum divinae lucis splendorem Deus in te
vigere conspexerat, humanis tenebris te nequaquam
diu premi permisit; sed eisdem fugatis radium suae

lucis domui quam inhabitabas immisit. Ac quidem
merito. Nam quia pervigil aeternae luci tam in noctis
quam in carceris horrore assistebas, dignum
duxit sui luminis effusionem signare, operibus tuis
et caligini tenebrarum nihil esse commune. Hanc
luminis effusionem custodum vigilia protestatur,
quae circa mediae noctis horam carcerem mire fulgentem
non absque gravi timore sese vidisse testatur.
Sed hoc testimonio te non eguisse perpendit,
qui sanctitatis tuae merita oculo fideli attendit. Beati
Petri apostoli carcerem cum tuo potius considero,
teque sibi accepta liberatione evangelica in luminis
ostensione comparari vehementer exsulto. Quanquam
post haec et archangelica Michaelis visitatione sis a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.