PL 159, col. 735

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

mortis periculo liberatus, ut cunctis clarescat, quod
gloria regni Dei simul cum ipso apostolo sis coronatus.
40.
Inter haec uxor praefecti Offridi, qui beatum
Wilfridum in custodia habebat, acerrimo languore
corripitur, jamjamque ad vitae extrema perducitur.
Jacet siquidem toto corpore debilitata, solutisque
compagibus omni membrorum officio destituta: perdito
insuper sensu, contractis emortua nervis viscera
fluitabant. Quae res viro suo magni doloris et anxietatis
stimulos magnae defectionis et horroris causas
ingerebat. Quo infortunio motus virum Dei lacrymosis
questibus adiit; vincula quibus gravabatur absolvit;
ad pietatis affectum inclinavit, et eductum
ergastulo suae conjugi medicum salutis adduxit. Adfuit

vir Dei et mox turbas, quae ad funus mulieris
venerant, jussit amoveri. Hinc precibus ad Dominum
praemissis aquam benedixit, et benedictam super
jacentis corpus aspersit. Mirabile dictu! non
prius aqua infirmantis membra tetigit, quam omni
languore depulso, mulieri perfecta sanitas rediit. Quo
facto ab omnibus qui aderant grates Deo consona voce
redduntur, ac merita beati Patris non carcere, sed
omni honore dignissima praedicantur. Ne autem gratia
evadendi carceris magis quam pietatis amore
ductus hoc virtutis signum ab aliquo fecisse putaretur,
extra remanere noluit, sed divinitatis lumine
fruiturus quantocius carceralis custodiae septa revisit.
Conjux vero praefecti quae fuerat sanitate donata,

post paucos dies, spreto saeculo, in servitium
Christi sacro est velamine designata.
41.
Praefectus autem ex eo tempore servum Domini
in magna veneratione habens, regi per nuntios
adito dixit: « Per salutem et regnum tuum te adjuro,
quatenus sacerdotem Domini Wilfridum a me
diutius detineri non facias; quia fateor melius mihi
esse mori qam in eo aliquid injuriarum ulterius
exercere. Quod si hac adjuratione despecta in tua
sententia persistere mavis, me simul cum eo tormenta
et mortem magis subire velle cognosce, quam
eum in tormentis habere. » Ad haec rex vehementer
iratus jussit sanctum duci in urbem suam Thymber
ad praefectum nomine Tydlin, utpote ferociorem,
praecipiens illi ut compedibus et vinculis

fortiter astrictum arctiori custodiae manciparet. Qui
jussioni contraire non audens, virum suscipit, custodiae
tradit, vincula facit. Verum cum in hoc ut ligaretur
ministrorum manus elaborarent, aut rupta
ab ipsius corpore eadem vincula dissiliebant, aut
certe colligare non valentia diffusa cadebant; et
miro moderamine Christi eo minor in eum ligandi
potestas exstiterat, quo ad ligandum hostilis feritas
immanius saeviebat. Unde illi nimium admirati, sed
regio terrore suaque vecordia in barbaricos motus
exagitati, alia et alia vincula parant, conatu suo,
casso labore funditus consumendi. Eia, tibi ligandi
potestate sublata quid furis, manus insana? quid
tantopere niteris oppugnare, quem nunquam poteris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.