PL 159, col. 761
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
vereor ne petentibus satisfacere in ipso
opere nequeam; quia scio quod hunc quem praecipue
amant laetissima exponi oratione desiderant. Non
parere autem voluntati illorum nefas judico, cum
ne sibi amicissimis scilicet meis me nolle gerere
morem, tum ne, laesa conscientia sua, me erga sanctum
Dei nullum habere opinentur amorem. His
angustiis septus elegi potius rusticano eloquio amicorum
meorum voto concurrere, quam urbano
silentio eos contemnendo per inobedientiae culpam
offendere. Scripturus itaque pro injuncto officio
vitam tanti viri, quae illi jugiter adfuit, gratiam
invoco Spiritus sancti, quatenus ea quae per illum
ad laudem sui nominis operari dignatus est, illius
meritis concedere mihi dignetur inoffensis Ecclesiae
suae auribus qualicunque verborum indagine explicare.
Exordium ergo nativitatis gloriosus Oswaldus
nobilissima progenie natus, eleganti forma enituit.
Qui ubi infantiles annos diligenti cura nutritus excessit.
puer factus pueriles ineptias devitare, ac ut
aetas illa advertere poterat, ad sanctitatis opera
semetipsum coepit informare. Proposuit enim in
conspectu cernentis secreta pectoris sui se almae
cognationis suae nullatenus fieri velle degenerem;
sed quos propinquos sortitus fuerat in genere carnis,
hos sequeretur passibus virtutis, instructus fide
caeterisque coelestibus armis. Bonus siquidem et
unus de praecipuis Patribus Anglorum Odo nomine