PL 159, col. 767
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
honore sublimatus. In quo gradu Deo sacrificans,
qua puritate cordis et corporis Christo inhaeserit,
quamque benignum auditum precibus ejus piis
Deus accommodaverit, et ex qualitate vitae ejus, quae
dictante rerum veritate describitur, et ex angelorum
praesentia, quam ei nonnunquam etiam visibiliter
adfuisse monstratum est, luculenter intelligi datur.
Locus siquidem in quo, sicut diximus, juxta confessionem
abbatis orare solebat, crypta quaedam erat
in occidentali parte, decenti opere facta, qui locus
confessionis nomen pro more obtinuit. Pro foribus
autem cryptae ipsius duodecim pauperes conversari
ex antiquo usu consueverant, et quotidianum victum
ab ipsa Ecclesia accipiebant. Qui pauperes ita fuere
dispositi ut omnes litterarum socii, omnes clerici essent.
De his ergo reverendus Pater Oswaldus unum
delegerat ut quoties in ipsa missarum volebat solemnia
celebrare, ejus ope ac ministerio tanti mysterii
officium celebraret. Quadam itaque die cum ipse
altario praesens coeptae missae officio insisteret, et
post evangelica dicta offerenda in manus panem et
calicem, sicut multorum mos esse dignoscitur, sumeret,
oculisque in coelum directis orationem suscipe,
sancta Trinitas, intenta mente ad Deum praemitteret,
vidit praefatus minister ejus quamdam reverendi vultus
personam, in dextera parte altaris stantem, faciem ad
ipsum altare versam habentem, panem candidissimum,
non tamen adeo magnum, inter manus, quas usque ad
caput suum porroctas habebat, digno cum honore
tenentem. Ad quod licet nimio timore perterritus obstupuisset,
sustinuit tamen, nec subitam voluit invadere
fugam. Verum ubi eumdem panem juxta quod sacerdos
in secretis orationibus procedebat, paulatim crescere
atque insolitae magnitudinis crescendo fieri conspexit,
ultra residere non ansus, extra ostium fuga lapsus
est. Emansit itaque presbyter solus, et qui videbatur
in dextera stans angelus ejus. Minister vero, quem
pavor abduxerat, foris prope ostium latitando subsistens,
per vices ostio caput ingerebat, et quid circa altare
gereretur trepidus explorabat. Cum Dei servus per omnia saecula saeculorum
et alia quae in audientia
populi dici solent diceret in ordine missae, nec ullatenus
respondere auderet vel accedere pro admiranda
quae sibi apparebat visione, audivit angelum, quem videbat,
ad singula respondentem et ministri obsequium
ei deferentem. Consumpto autem sacrificio toto,
caput ex more abditus minister ostio intulit, et illam
quem viderat jam non vidit. Introiit ergo ad sacerdotem
palpitans et tremens, ac ne animum ejus
quoquomodo offendisset in eo quod ipsum quasi solum
reliquerat timens. Et exposita causa fugae suae,
pallens sciscitatus est utrum et ipse viderit et audierit
quae se vidisse ferebat et audisse. At ille: Bene,
inquit, vidi et audivi quae dicis; sed benedictum sit
nomen Dei omnipotentis, quia licet a te sim male deceptus,