PL 159, col. 768

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

tamen in sacrosancto ministerio vivifici corporis
et sanguinis ejus non sum ab eo desertus. Interdixit
tamen ei modis quibus poterat ne, dum ipse vitae
praesenti superesset, rem quae acciderat cuivis hominum
innotesceret.
Postquam autem supra memoratus venerabilis
pontifex Odo certe relatu cognovit nepotem suum
Oswaldum in bonorum operum culmen excrevisse,
immensas omnipotenti Deo gratias agens, diebus ac
noctibus eum precabatur, quatenus illum et jugiter
ad melioria proficere et in via perfectionis consummatum
concederet post hanc vitam se Deum deorum
in Sion videre. Missis praeterea diversis muneribus
abbati ac monachis pro suo Oswaldo, quas noverat
convenire cum precibus grates exsolvit. Indicavit

etiam illis se ipsius praesentia magnopere velle potiri,
cum quia senio confinis mortem sibi propinquam,
sciebat, tum quia regulari conversatione suae gentis
viros per eum instituere disponebat. Quae ubi fratribus
relata sunt gravi moerore dejecti asseruerunt se sine illo
nequaquam, si fieri posset, in hac vita vivere velle, propterea
quod ejus conversationem sibi et in anima et in
corpore sensissent valde profuisse. Non audentes tamen
voluntati antistitis obviare, parent, ac Domini servum
debito cum honore ad nutum praesulis dirigunt.
At ille citato itinere Angliam petens, terra marique
ab omni periculo protectus est. Et hilari vultu,
mente jucunda Dofris appulsus, extemplo ingenti est
dolore perculsus. Illum enim, quem prae caeteris
arctius diligebat, illum cujus dulcem faciem prae omnibus

videre sitiebat, illum cui adhaerere ardentissima
charitate cupiebat, et a quo se tandiu remotum fuisse
non sine grandi angustia cordis recolebat, jam tunc
noviter non modo sibi, sed et saeculo exemptum audiens,
nulli mirandum si dolebat. Deus meus, quos
gemitus ille tuus alumnus ad haec nova putamus emisit?
Quae suspiria edidit? Quas lacrymas fudit? Quae
fuit, obsecro, confusio animi ejus, quando eum pro
cujus amore ac reverentia a cunctis sese amplecti
solere meminerat, jam in terram convertendum, a
conspectibus omnium sub terra detrusum didicerat?
Quis moeror inditam piissimo vultui ejus hilaritatem
obduxit, quando et Angliam gravi moerore pro ejus
obitu consternatam reperit, cui nimirum impar moeroris
illius causa fuit? Veniens igitur Cantuariam, sed

eam inveniens patre orbatam, quid faceret, quo gressum
flecteret dubius haesit. Auctus ad haec lacrymabilis
dolor. Illi enim qui eum prius agnoverunt, viso illo,
ex recordatione defuncti Patris lacrymis manant.
Praesidebat ea tempestate per curam officii pastoralis
Ecclesiae Dorcacestrensi quidam Oschetel nomine,
homo bonae famae, et quae sua intererant
disponere gnarus. Hunc vir Dei Oswaldus, utpote
sibi et carnis consanguinitate propinquum, et qua
pollebat sapientiae luce conspicuum, ad cohabitandum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.