PL 159, col. 769

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

adiit, volens, juxta Salomonem, gradiendo cum
sapiente sapientior fieri, non ex consortio insipientium
illis ipsis assimilari
[(Prov. XVI, 20)] . Suscepit
autem illum idem episcopus benignissime, ac sincere
dilexit, secumque degentem sui secreti conscium
fecit atque consortem. Post dies defuncto archiepiscopo
Eboracensi praefatus Oschetel sedi illius subrogatur.
Is pro stola archiepiscopatus Romam petens,
sanctum Oswaldum suae viae comitem habuit. Potitus
autem desiderio suo, cum Roma digrediens in patriam
suam remeandi iter acceleraret, Oswaldus
relicto consortio ejus Floriacum divertit, clericum
quemdam, Germanum nomine, aetate juvenem,
moribus senem, itineris sui e patria socium secum
ducens. Excipiunt autem illum abbas et fratres cum

summa laetitia, ac nonnullis diebus circa eum laete
exactis, pro sola quam intellexerant voluntate illius
quem adduxerat Germano sanctae inter se conversationis
habitum tribuunt. Mansit vero venerandus
Oswaldus in ipso coenobio aliquanto tempore, Deo
per omnia serviens et verbo et facto, qualiter ad
coelestia tenderent cunctis illic commanentibus
exempla praetendens.
Interea memoratus antistes missis muntiis rogat
eum Angliam redire ad se, quatenus via sanctae
religionis, cujus eum culmen attigisse certo cognoverat,
suae gentis homines instrueret. At ille petitioni
ejus mitis obtemperans, Angliam Germano relicto
perrexit. Rudis enim adhuc in disciplinis regularibus

erat; nec illum nisi perfecte edoctum a loco separari
sinebat. Perveniens itaque ad episcopum, solito
more in omni sanctitate et mansuetudine juxta eum
conversabatur, et ideo a cunctis pio affectu, magno
amore, summo studio amplectebatur, fovebatur,
venerabatur. Inter haec ille praeclarus et gloriosus
Dei amicus Dunstanus in cathedram pontificatus
Cantuariensis praedicto Odoni successit, vir Dei
gratia a matris utero plenus, et donec vitae praesenti
superfuit, nunc coelestibus secretis admistus, nunc
beatorum spirituum crebra visitatione perfunctus,
nunc in exhibendis miraculis celebri efficacia fretus.
Hic audita eximiae sanctitatis fama, quae beatum
Oswaldum circumquaque magnificabat, mittens
accersivit eum, ex conversatione illius pleniter

ediscere gestiens, vulgata opinio verane exstiterit
necne. Post aliquot vero dies comperto quod investigabat,
multum praestare illis quae fama disperserat
gavisus est; et in gratiarum actiones Deo pio corde
et ore solutus. Verumtamen saepe agebat cum eo,
non ut firmitudinem animi ejus quasi suspectam
habens exploraret, sed sicut eam in bono firmam
penes se habebat, ita veraciter esse aliis comprobaret.
Et revera in omni virtutum decore probatus
repertus est, eoque non modo ab eo verum et ab aliis
praestanti est affectu dilectus. Unde beati patrui ejus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.