PL 159, col. 777
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
mora fiat magnis postulationibus instant. Nec mora.
Vir ascitus advenit; sed petentibus suscipere regimen
viduatae Ecclesiae non statim annuit. Intonat
vox populi, ut dubio procul attestareris Scripturae
vocem populi vocem esse Dei. Par charitas, sententia
concors, una voluntas populi in bono fuit; et
Deus pacis, qui inhabitare facit unanimes in domo
[(Psal. LXVII, 7)] ,
quique est inter duos vel tres congregatos
in nomine suo
[(Matth. XVIII, 20)] , non faveret
rei cui tanta multitudo favebat, nec sentiret quod
sentiebat, nec vellet quod volebatur? Nolebat plane,
sed esto quod Deus fieri vult fiat necesse est. Vult
autem quod secundum se volunt fideles sui. Alioquin
bene possent velle sine illo; et Veritas non esset
veredica, quae dicit nihil sine se quemquam posse
[(Joan. XV, 5)] .
At secundum se voluerunt fideles sui
sanctum Oswaldum fieri pontificem Eboraci? Cum
igitur hoc ipsum Deus voluit ut fieret, necesse omnimodis
fuit; quapropter acquievit ille Deo, acquiescendo
voluntati servorum Dei.
Factus igitur archiepiscopus Eboracensis, Romam
pergit, pallium Ecclesiae suae debitum ab apostolica
sede requisiturus, plurimaque negotia regni, prout
ei rex sibi delegaverat, cum ipso tractaturus. Hinc
patriam egressus, transito mari, transitis terris
periculorum diversitatibus plenis, Romam pervenit,
Romana moenia subit. Inde Joanni apostolico praesentatus,
voti compos efficitur. Denique suscepto
pallio quod petebat, functis quoque responsis regiae
legationis quam ferebat, honorifice a papa dimissus
Angliam revertitur, reversus a principe regni ac
regno gloriose recipitur. Post quae reddito regi legationis
suae responso, et ipso quod in omnibus prudenter
egisset sublimi praeconio a cunctis praedicato,
magna regis benevolentia fretus ad sedem suam
Eboracensem vadit. Ubi egregio cum honore susceptus,
cum jubilo plebis, cum sonoris clericorum
concentibus, cathedram est archiepiscopalem indeptus.
Quo facto non quasi rudis et inscius, sed ut
vere emeritus ac perspicax pastor ovium Dei, die
illa confluentem multitudinem tam documento vitae
manentis quam alimento vitae labentis copiosius
pavit. Exin tractans secum illud Sapientis quia cui
plus committitur, plus ab eo exigitur [(Luc. XII, 48)] ,
omni hora sollicite curabat ita sibi commissa dispensando
tractare et tractando dispensare, ut nihil