PL 159, col. 778
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
a se in futuro quod detrimentum sibi gigneret exigeretur,
sed quod beata remuneratione donaretur.
Quamobrem idem qui fuit in visitatione monasteriorum
quae instituerat, semper exstitit, idem in consolatione
fratrum inibi degentium praestitit, idem in
sustentatione illorum omniumque sua ope indigentium
mansit. In nullo igitur sanctitatis opere defectum
passus est propter onus sacerdotale, sed aut
idem qui fuerat praestitit, aut, seipso sublimior in
hujusmodi opere factus, ad videndum Deum deorum
in Sion aciem suae mentis indeficienti contemplatione
dirigebat.
Hic igitur quamvis Eboracensi pontificatu sublimatus
exstiterit, curam tamen episcopatus Wigornensis
non amisit. Si quidem beatus Dunstanus,
quem sollicitudo omnium Ecclesiarum in Britannia
constitutarum respiciebat, verens ne monachi in ipsa
Wigorna per eum tunc noviter instituti aliqua ultra
quam ferre valerent tentatione concuterentur, si
pastorali cura destituti non haberent quo munirentur,
praecepit ei ex auctoritate summi Pastoris, quatenus
ea qua solebat diligentia illis intenderet, quoad
personam tantae rei idoneam Deo monstrante illi
substituere possit.
Post haec instabant dies Rogationum, et servus Dei
Oswaldus sumpto itinere Rameseiam petit, visitare
scilicet et consolari fratres, quos, ut supra
meminimus, jamdudum ibi posuerat. Adest; et monachi
pro more nominatorum dierum procedunt ad
ecclesiam beatae Mariae, quae ob interjacentem paludem
nonnisi longo circuitu per siccum adiri valebat.
Ubi celebrata missa et a pontifice solemni peracto
praedicationis officio, monachi longitudinem viae
qua venerant compendio mutare volentes, navem
ascendunt, ad monasterium per fluvium qui interfluit
redituri. Verum dum major numerus hominum
in navem fugeret quam navis ferre valeret, onerata
nimis mergi coepit. Turbantur in navi consistentes,
et mori metuunt. Exclamant, opem beati Benedicti
ac sui Patris Oswaldi afferre sibi postulantes. Nam
ipse Pater, in ripa fluminis adhuc stans, iis qui
secum erant utilia quaedam ac necessaria disponebat;
ut autem auribus ejus clamor insonuit, stupore
attonitus, mox illuc lumina flexit, et videns filios
suos in mortis periculo positos, cor ad Deum, dextram
tetendit ad illos. Quo signo beatae crucis edito,