PL 159, col. 784
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
institutionis debetur Christianis de hac vita transituris.
Quo illi audito in gemitus et lacrymas erumpunt,
non illius gloriae perenni ad quam properabat
invidentes, sed cum paternae pietati qua privabantur
pios affectus impendentes, tum suam desolationem
quam tanto Patre orbati se passuros non dubitabant
amare deflentes. Exhibent tamen illi quod petebat;
et grandi moerore consternati, sequentem
noctem per multa saecula, si fieri possit, optabant
protelari. In qua nocte ipse Pater, ac si languoris
quo tenebatur oblitus, horam nocturnae vigiliae praeveniens,
prout suae consuetudinis jugiter esse solebat,
ecclesiam petit; ibique noctis officium explens,
residuum spatii quod diem usque tendebatur divinis
laudibus pro more pervigil expendit. Et tali quidem
modo nocte illa suis dimensionibus terminata, fratribus
illuxit metuenda dies, in qua te, reverende
Pater Oswalde, susciperet felix et nullo claudenda
termino quies. Hac etenim die percantato psalterio,
quod singulis diebus cum floribus inde acceptis
decantare solitus erat, unicum redemptionis humanae
sacrificium coram se Deo Patri fecit offerri.
Cujus dein participatione refectus, obitum suum,
quem instare sciebat, ejus invicta virtute munivit.
Ac demum totius diei officio in honorem Dei percelebrato,
quasi convaluisset de infirmitate, surrexit;
et monachis nequicquam insistentibus ut suae
parceret imbecillitati, solito more linteo praecinctus
pedes pauperum lavit, et osculans eos crine linteoque
detersit. Quibus lotis et quindecim graduum
psalmis, quos inter ipsum ministerium psallere
semper moris habebat, percantatis, subjunxit Gloria
Patri et Filio et Spiritui sancto. Ad quod cum pauperes
ei assurrexissent, ac solitas grates exsolvissent,
ipse dicendo Spiritui sancto. sanctam est resolutus
in mortem, emittens spiritum suum ante pauperum
pedes in manus Christi, cui in ipsis pauperibus ipse
ministrarat. Ipso enim teste, sibi fit, quod uni ex
minimis suis fit
[(Matth. XXV, 40)] . Transiens itaque
a Christo susceptus est, quatenus, juxta verbum illius,
illic esset ubi et ille
[(Joan. XIV, 13)] . O vere
ministerium felix, quod sui exsecutorem sub tanta
celeritate regni Dei fecit haeredem! Et tu, o beatissime
Pater, non minus, imo multo excellentius felix,
qui functus ministerio, ipso eodem momento
quo illud fideliter peregisti, in gaudium Domini tui,
cui servisti, felici praemio remuneratus felicissimus
introisti
[(Matth. XXV, 21)] . Illa gloria, qua coronaris,
innuit tuis quantum possis sibi prodesse ante
Deum, si dignaris. Et quidem, inclyte Pater, felix
fuit vita tua, felix fuit et mors tua. Atque utinam
sentiant in se alumni tui, quod sit felix memoria
tua, sibique salubris atque benefica quam ad te
habent humilis devotio sua.
Itaque fratres, Patrem suum jam defunctum cognoscentes,