PL 159, col. 785

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

accurrunt et complosis manibus lugubres
ejulatus emittunt. Inter quos tamen trepidi ac gementes
exanime corpus accipiunt, cilicio sternunt,
abluunt, sacerdotalibus, uti moris est, vestibus induunt.
Perciperes ad haec pietatis officia, quam pio
affectu vivens pastor a suis ovibus diligebatur, cum
in exstinctu procederet tantae charitatis ostensio ut
nullus illi putaretur satis honoris detulisse, qui non
lacrymantibus oculis manibus ejus ac pedibus devota
oscula impressisset. Hinc superpositus feretro,
fertur ad ecclesiam beatissimae Virginis virginum,
quam, sicut supra memini, a fundamento ipse construxit.
Et ecce dum in sublimi gestaretur, ac praecedentibus
iis, qui sonoris concentibus Deo laudes
et preces offerebant, subsequente autem populo, qui

amissum pastorem una cum monachis miseranda
voce plangebant, apparuit gloria Dei, quae doctas
mentes docuit intelligere meritum mortui. Viderunt
etenim, qui convenerant, niveam columbam de superis
venientem expansis alis lento volatu protegere
corpus antistitis. Igneam quoque sphaeram ad scuti
teretis instar una coelo delapsam super feretrum
intuebantur. Et admirantes unum et aliud signum,
rogant ut qui non adverterent intueantur. Insonat
clamor hinc et inde, fitque diruptio vocum laudationis
divinae; laus autem ipsa quo magis dirumpitur,
magis augetur; rumpitur in canoris vocibus, augetur
in jubilo cordis. Jubilant namque Deo pro gratia,
quam in tanta multitudine monstrare in Patre suo
dignatus est; per columbam videlicet ostendens simplicitatem

et innocentiam pectoris ejus; per igneam
sphaeram, fervens studium quo praeditus erat in dilectione
Dei et proximi animus ejus. Interim venerabile
corpus oratorio infertur, coeptae protectionis
praefati ignis atque columbae continuatione comitatum.
At ipso deposito coram altari, visio quae apparuit
in australem ecclesiae plagam prope altare divertit,
quasi locum designans corporis sepeliendi.
Quo facto intuentium oculis coelum remeans elapsa
est.
Fama igitur obitus ejus circumquaque perlabitur,
et illo die ac nocte subsequente quibus a sepultura
corpus suspenditur, undique parvi ac magni utriusque
sexus homines advolant, eorumque clamores

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.