PL 159, col. 930

Epistolae (Hugo Cluniacensis), J. P. Migne

(Anno 1106)EPISTOLA VIII. AD PHILIPPUM REGEM. Ex singulari familiaritate, regem, ut abdicato regno monasticam vitam arripiat, adhortatur. [ACHERY Spicil., t. II, p. 401.]
Domino PHILIPPO, Dei gratia Francorum regi,
frater HUGO, Cluniacensis abbas, coelestis regni dignitatem
et gloriam.
Sicut vestrae sublimitatis prudentia recognoscit,
sponteque fatetur, nullo unquam tempore, vel dignitati,
vel coronae, vel amplitudini vestrae contraire
conati sumus, nec honorem vestrum, aut gloriam,
aut majestatem, in quoquam minui seu defraudari
optavimus, sed ea potius quae istis contraria sunt,

quibusve ista corrumpi possunt, longe a vobis semper
fore fide non ficta et optamus assidue et oramus:
et si quid horum, videlicet contrariorum ac corrumpentium
ex humana vobis tentatione atque infirmitate
inhaesit, illud Deus amoveat, illo vos purget,
illo vos ad plenum emundet. Quia vero mansuetudo
vestra ex multa qua vos praeditum scimus humilitate
ad hoc se non dedignatur inclinare, ut quod restat
temporis, nobiscum se unanimem ac concorde vivere
velle fateatur, suamque nobis benevolentiam offerens,
nostram devote reposcat, id gratulanter amplectimur,
et super hoc corde benevolo exsultamus,
dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus
bonae voluntatis.
Et quoniam Deus januam nobis dulcis familiaritatis

ad vos de se alloquendum aperuit, nunc vobis
primum aperimus, quod de vobis non nunc primum
cogitare coepimus et optare; ut propensiorem
affectum et intentionem majorem amodo habeatis ad
bonum, ad verum dico bonum, ad summum bonum,
quod Deus est. O magne amice, recordamini quia
me aliquando interrogastis an aliquis unquam de regibus
factus fuerit monachus. Respondi, etiam. Sed
etsi de nullo alio certi essemus, solius sancti Guntranni
Francorum regis exemplum sufficeret, qui,
relictis saeculi pompis, et vanitatibus, et illecebris,
factus est monachus imitans illum qui, cum dives
esset, pauper pro nobis factus est, ut sua nos paupertate
ditaret. Igitur si vos regnum delectat, et potestas,
et dignitas, imitamini quod auditis; quia sic

et vere rex, et vere potens, et vere dignitatis compos,
et perenniter dives esse poteritis. Moveat etiam
vos ac perterreat contemporalium vicinorumque vestrorum,
Willelmi, dico, Anglorum regis, et Henrici
imperatoris, lamentabilis casus plangendusque
interitus : quorum alter unius sagittae ictu,
non in bello, sed in bosco sub momento temporis
interiit. Alter inter multos angores gravesque aerumnas,
quas diu sustinuerat, nuper, sicut vos audivisse
jam credimus, defecit. Qui quomodo nunc se
habeant, quidve sustineant, quis hominum novit?
Propter quod, o rex amicabilis, apprehendite jam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.