PL 159, col. 929
Epistolae (Hugo Cluniacensis), J. P. Migne
tribuat et post hanc vitam, precibus et meritis
summorum apostolorum, quibus deservitis, vos
ad aeternam perducat, amen. Et quia vos corporali
aspectu videre non possumus, spirituali nos videamus.
Orate pro nobis et pro fratribus nostris.
EPISTOLA III. AD ANASTASIUM EREMITAM. Ut ad monasterium redeat hortatur. Anno 1086.)[MABILL. Act. Bened. IX, p. 491.]
Dilectissimo filio ANASTASIO, frater HUGO, peccator,
salutem, et in beatam resurrectionem, gloriosam
electorum societatem.
Miror, charissime fili, quod jam diu de vobis nihil
audivi, nullamque de vestra vita cognitionem accepi:
unde mando vestrae dilectioni, ut si bonum videtur
vobis, descendatis ad visitandos fratres, ut sicut dixi
desiderabilis praesentia vestra corroboret et exhortetur
eos.
(Anno 1097)EPISTOLA IV. AD URBANUM II PAPAM. Adversus Robertum, abbatem S. Remigii. [MARTENE, Ampliss. Collectio, t. IV, p. 999.]
Amantissimo et reverendissimo Patri sanctae atque
apostolicae sedis summo pontifici domino papae URBANO,
frater HUGO Cluniacensis cum tota congregatione
vestra continuas et devotissimas devotionis
orationes et perpetuam pacem.
Multi, o domine Pater, justis ac necessariis causis
existentibus, cupiunt dignam vestram adire praesentiam,
sed impediuntur variis difficultatibus obsistentibus.
Unde et aliqui eorum saltem ad nos veniunt,
quasi ad domesticos vestros, si quomodo eis consulatur
vel subveniatur illorum necessitatibus. Inter
quos domnus Manasses Remorum pontifex, vester
humilis filius, noster quoque devotus amicus, quem
et in alia epistola vobis commendavimus, conquestus
est nobis de Majori-Monasterio, in ecclesia B. Remigii
se quemdam monachum ordinasse, et longe
aliter quam sperabat de ejus irreligione maximum
in loco damnum provenisse. Petiit autem ut interpellaremus
inde vos; sed quia domnus HUGO Lugdunensis
archiepiscopus omnem ordinem rerum vobis
significavit, sicut audivimus, reverentiae suggerimus
ut si ad vos venerit idem monachus, prudentiam
vestram nullis circumveniat calliditatibus, sed faciatis
ei secundum sapientiam quam a Deo habetis.
Reverentissimam ac dilectissimam nobis paternitatem
vestram Dominus Christus sanam et incolumem
nobis conservet et universae Ecclesiae.
EPISTOLAE V-VII. AD S. ANSELMUM.
[( Exstant inter epistolas S. Anselmi, epp. 17, 79, 80, libri
IV, hujus voluminis coll. 210 et 241. )]