PL 159, col. 928

Analecta (Auctor incertus), J. P. Migne · Epistolae (Hugo Cluniacensis), J. P. Migne

dicto vespere omnia signa pulsentur pro vesperis,
ac post coenam pro officio, et in sequenti die pro
missa in qua tractus, De profundis, a duobus cantoribus
canatur, cunctique sacerdotes qui illo die
cantaverint missam, Deus cujus miseratione, specialiter
pro illis cantent, et alii psalmos septem, ac
duodecim pauperes reficiantur, et quidquid eadem
die de refectione remanserit, eleemosynae tribuatur.
Sed et per omnia loca huic loco subjecta, hoc idem
agi pro cujusque loci coemeterii defunctis sancitum
est, videlicet ut in monasteriis, ubi congregatio fratrum
est, nec minus hoc perficiatur. Sed in cellis
ubi non plus quam quinque aut tres commorantur,
si tot pauperes reficere nequeunt, saltem vel quot

sunt fratres, tot pascantur.

nostrae speciales sitis. Unde, filii, rogamus, ut nostri
memores, dominum super omnia diligatis, timeatis,
honoretis, eique gratias super beneficiis suis agatis.
Licet enim vobis plures supervenerint anxietates,
ejus tamen misericordia non defuit vobis, in bonis
augmentum praestans, et in necessitatibus solatium.
Idcirco, charissimi, ipsum in omnibus et super omnia
prae oculis habetote; dominis nostris summis
apostolis servire non cessate; ordinem vestrum et
sacram religionem, sanctamque obedientiam cum
summa diligentia custodite. Pensate quam nihil sit
quidquid in mundo cernitis. Cogitate cum quanto
sudore laborandum, ut possit illud evadi terribile
judicium, et perveniri ad gaudium nunquam finiendum.
Dominus abbas, quem vobis praefecimus, vir
bonae intentionis et religiosus, nobis et fratribus
nostris non parum charus, satis se laudat de vobis.
Unde gaudemus, et ut magis magisque ipsum diligatis,

honoretis eique devote obediatis, utpote tam
glorioso viro, volumus et admonemus. De caetero
commendamus vos omnipotenti Deo, qui vos benedicat,
et adjuvet, et protegat, et ab omnibus peccatis
absolvat, vobisque perseverantiam in sancta religione

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.