PL 159, col. 927
Analecta (Auctor incertus), J. P. Migne · Epistolae (Hugo Cluniacensis), J. P. Migne
refectorii, vel a custode infirmorum, eorum numerum
discat. Et ut tam boni operis praemium a Domino
consequeretur, decretum est ut ipso die ad
majorem missam, post primam collectam missae
familiaris, omnipotens sempiterne Deus, pro eo sub
silentio dicatur a sacerdote. Hujus itaque praecepti
roboratoribus atque observatoribus pax, salus,
et gratia a Deo Patre, et Jesu Christo Filio ejus, et
Spiritu sancto paracleto. Contemptoribus vero ac
violatoribus, ni cito poenituerint, ira ejusdem omnipotentis
et aeterni Judicis, ignis etiam inexstinguibilis
aeterna damnatio. Decretum est etiam ab eodem
Patre cum consensu fratrum, generale officium fieri
singulis annis, feria V post octavos Pentecostes, pro
cunctis in coemeterio hujus loci quiescentibus, ita
ut sicut in festivitate Omnium Sanctorum agitur,
aut generalem aut specialem, videlicet ubi
aut omnes, aut aliqui eorum pereant, et ego pro illis
rationem Deo reddam, apud quem nihil valet aurum,
nihilque prodest argentum, aut argumentum vanae
excusationis. Quomodo ergo faciam pro ullo munere,
quod si facerem pro toto mundo, mihi parum esset,
cum pro uno ex eis perdito perirem? Quid enim
proficit homini si universum mundum lucretur,
seipsum autem perdat, et detrimentum sui faciat?
Igitur, charissime domine, hoc nolite a me quaerere
quod facere nisi cum perditione mea non possum,
quia nullo pretio volo animam meam venundare,
quam profecto venalem darem, si unum ex fratribus
mihi commissis mitterem ubi illum perderem; et libentius
ego pecuniam darem pro comparandis monachis
quibus valde indigeo, per diversa loca a me
ordinanda, quam pro eorum venditione acciperem.
Quod enim capitulum nostrum in partibus illis timerent,
ubi nullum viderent nostrum monasterium,
ad cujus portum applicare valerent vel constringi
possent? Aliud itaque jubete, et sustinete hoc patienter,
si non potest fieri cum salute amici vestri
quod petistis. Valete.
(Anno 1078)EPISTOLA II. AD MOISIACENSES FRATRES.[Mabill. Annal. Bened. V, 130.]
Dulcissimis et amantissimis fratribus ac filiis, sub
patrocinio beatorum apostolorum Petri et Pauli apud
Moisiacum degentibus, fratri HUNALDO abbati, salutem
animarum et corporum et aeternam benedictionem.
Noveritis, filii charissimi, qualiter vos semper dileximus,
quamque speciali amore locum illum prae
omnibus congregationis nostrae locis habuimus et
honoravimus. Hoc namque privilegium vobis et loco
vestro semper concessimus et concedimus, ut in
amore et honore atque memoria congregationis