PL 159, col. 808

Epistola ad Glastonienses (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne · Epistola ad monachos Wigornienses (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

factam non negabit. Nam si aliter faceret,
procul dubio veritati contrarius esset. Si igitur
corpus beati Dunstani se sciebant habere Glastoniae,
cur illud venerandum in sua festivitate requirebant
Cantuariae? Haec ita sint ad imprudentium confutantandum
errorem, et ad prudentium confirmandum
in nos (quem multum optamus habere) sanctum
amorem. Valeat igitur sanctitas vestra in Christo
Jesu, et oret pro nobis.
Explicit epistola Eadmeri monachi Ecclesiae Christi Cantuariae.

igitur propter animas vestras, ne primi sitis qui
exstirpemini. Si consilia, quibus hactenus usi estis,
pacem pepererunt inter vos, et terras vestras, ex
quibus victum, vestitum et omnia necessaria habere
debetis, in manibus vestris diligentissime cultas
retinuerunt, et ornamenta Ecclesiae in quibus Deo
servitis sacratissima cura ne quoquam distraherentur
conservaverunt, o domini mei, illa tenete, nec
ab illis gratia cujusvis amici velitis discedere. Quod
si horum aliqua contraria inter vos operata sunt,
propter omnipotentem Deum nullius amor vos in
eis detineat, nullius blanda promissio ulla ratione
seducat, ut in eis permaneatis. Servite Deo, et omnia
necessaria ministrabit vobis. Nemo dicat: Non
serviam Deo, nisi omnia quae animo meo sedeant,

prius habuero. Qui enim hoc dicit, prius mercedem
exigit quam servitium cui merces debetur
exhibere velit. Quod quam ineptum sit etiam inter
homines, quivis ratione utens satis advertit. Vos
autem videte quid agat sanctitas vestra. Ego stultus
factus sum monendo me meliores et utique per
omnia sapientiores. Sed revera charitas vestra me
coegit. Valete igitur et orate pro me, et perdonate
mihi hanc noxam. Omnipotens Deus dirigat vos et
actus vestros in beneplacito suo. Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.