PL 159, col. 807

Epistola ad Glastonienses (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne · Epistola ad monachos Wigornienses (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

superesse qui ante ista Northmannorum tempora
inibi nutriti in monachica religione fuerunt, quaerite
ab eis, si qui sunt, utrum recordentur abbatem
loci vestri singulis annis ad festivitatem Patris
Dunstani cum quatuor aut pluribus monachis Cantuariam
solitum venire, et ibi per sex aut plures
dies inter fratres ob reverentiam tanti Patris laetitiae
et exsultationi vacare, an non? Aestimo, si aliquis
talium hucusque remansit, ita rem tunc temporis

Dominis et fratribus suis, domino videlicet charissimorum
charissimo Priori N. et aliis omnibus
Wigornae Deo servientibus frater E. ipsorum totus
pacem Dei omnem sensum exsuperantem.
Pater vester, episcopus vester, ut scitis, a saeculo
transiit; et vos orphani relicti estis. Sed utinam
ille qui dixit discipulis suis: Non relinquam vos
orphanos [(Joan. XIV, 18)] , vos orphanos non relinquat!
Et utique non relinquet, si vos eum primi
non reliqueritis. Non relinquetis autem, si pacem
inter vos habueritis. Ipse est enim pax nostra, qui
fecit utraque unum [(Ephes. II, 14)] . Pacem igitur habete
inter vos et Deus pacis erit vobiscum [(II Cor.
XIII, 11)] . Quod si Deus fuerit vobiscum, pro certo
erit et pro vobis. Et si Deus pro vobis, quis contra

vos? Charissimi mei, precor vos, precor vos propter
Deum et propter honestatem sanctae conversationis
vestrae, unum estote in Christo Jesu, fundati in
radice charitatis in ipso
[(Ephes. III, 17)] . Quod si ab
invicem divisi fueritis, timendum est vobis et amicis
vestris, ne in desolationem corruatis, juxta verbum
Domini qui dicit. Omne regnum in seipsum divisum
desolabitur [(Matth. XII, 24)] . Cogitate in quantam
invidiam quorumdam malignorum hominum ordo
monachicus hoc tempore venit, et quantum nitantur
eum saltem ad episcopatibus exstirpare. Cavete

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.