PL 159, col. 945

Statuta ejusdem (Hugo Cluniacensis), J. P. Migne · Statuta (Hugo Cluniacensis), J. P. Migne

HUGO, divina gratia Cluniacensis coenobii abbas,
cunctis fratribus ac filiis nostris, tam praesentibus

Omnibus fratribus ac filiis nostris in Cluniacensi
coenobio Domino in fide recta servientibus, tam
praesentibus quam futuris, frater HUGO abbas,
coelestis regni praemia et aeternae felicitatis gaudia.
Convenit, dilectissimi, ut sicut nos Patrum nostrorum
praecedentium instituta, etsi non ad plenum,
tamen, prout possumus, fideliter observamus,
ita etiam et vos ea quae pro communi utilitate fieri
decernimus, et devote suscipiatis, et salubriter conservetis,
quatenus et vobis meritum obedientiae, et
illis pro quibus talia praecipiuntur, praemium sempiternae
salutis accrescat.
Notum itaque sit fraternitati vestrae, praecepisse
nos de domno Alphonso Hispaniarum rege, nostro
fideli amico, qui tanta ac talia bona nobis fecit, et

adhuc indesinenter facit, ut neminem regum vel
principum sive priscis seu modernis temporibus, ei
comparare possimus, quod scilicet in omnibus bonis
quae Domino largiente in nostro loco, vel in aliis
nostro juri subditis acta fuerint, specialem habeat
participationem tam in vita quam post mortem.
Praeterea dedimus ei in vita sua unum psalmum,
id est, Exaudiat te Dominus, ad horam tertiam sine
intermissione canendum, et ad majorem missam
unam collectam, id est, Quaesumus, omnipotens
Deus, simili modo, quandiu vixerit. Decrevimus
quoque ut in die Coenae Domini triginta pauperes
pro eo mittantur ad mandatum. Et in die sancto
Paschae centum nihilominus pauperes a camerario
pro eo reficiantur. Et super haec omnia statuimus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.