PL 159, col. 946
Statuta ejusdem (Hugo Cluniacensis), J. P. Migne · Statuta (Hugo Cluniacensis), J. P. Migne
quam futuris, post sanctae conversationis insignia,
beatae vitae gaudia.
ut praebendam quotidianam habeat in refectorio ad
majorem mensam, quasi si nobiscum epulaturus
sederet, quae uni pauperum Christi semper tribuatur
pro salute animae ejus, tam in vita quam in
morte.
Huic quoque mensurae bonae, confertae, simul et
coagitatae supereffluentiam addere cupientes, dedimus
ei in ecclesia beatorum apostolorum Petri et
Pauli nova, quam ipse de propris facultatibus construxisse
videtur, unum altare de praecipuis, quo
scilicet divina mysteria ibidem celebrata saluti ejus
valeant suffragari. Cum vero hujus temporalis vitae
cursum debito fine compleverit, exceptis officiis,
missis, atque eleemosynis, quae pro illo agenda
sunt, uno anno in supradicto altari missa specialiter
quotidie pro illo canatur. Anniversaria vero dies
ipsius ita per omnia agatur, sicut pro domno Henrico
imperatore Augusto; ad vesperas scilicet, ad
officium, et ad missam omnia signa tangantur,
tractus in cappis canatur, eadem missa ad ejus
altare decantetur, duodecim pauperes reficiantur,
septem diebus justitia detur, excepta quotidiana
praebenda, quae in majori missa semper ponitur,
abundans refectio a custode ecclesiae fratribus praeparetur.
In his autem omnibus quae de illo vel pro
illo agi decrevimus, in his, inquam, omnibus et
reginam ejus conjugem devotissimam fieri volumus
participem. Insuper duodecim pauperes ei in Coena
Domini concessimus, et in anniversarium ejus, sicut
imperatricis Agnetis agi censuimus.