PL 159, col. 1002

De statu ecclesiae (Gilbertus Lunicensis), J. P. Migne

benedicta aspergit [aspersorium], textus sancti
Evangelii, psalterium, missale, horarius, manuale,
et synodalis liber, vela, candelabra cum candelis,
arca vestimentorum, pixis cum oblatis et ferrum
eorum, ampulla cum vino et altera cum aqua, pelvis
ad manus lavandas cum manutergio, truncus aut lapis
cavus ubi aqua unde sacra lavantur effunditur,
absconsa etiam sub candela, et lecturiale sub libro.
Et superiores quique gradus possunt inferiorum
officia ministrare. Episcopus ergo sacerdotis singula
ministrat; licet, etiam ipso praesente, quasi quoddam
sit proprium sacerdotis offerre, baptizare, horas
celebrare, ungere, communicare, commendare, sepelire.
Sunt praeterea septem praesulis officia, confirmare,
benedicere, absolvere, synodum tenere, dedicare,

consecrare, ordinare. Confirmare ejus est;
frontes fidelium baptizatorum chrismate ungere. Benedicere
autem dico praesulem ea quae non sunt utensilia
ecclesiae; consecrare vero ipsa utensilia. Benedicit
ergo pontifex reginam et virginem cum velatur,
et quemlibet fidelem benedici postulantem, et
totum populum ante pacem; benedicit etiam supramemorata,
quae non licet sacerdoti in ejus praesentia. Absolvit
praesul populum de venialibus in capite jejunii,
de criminalibus in Coena Domini. Tenet quoque synodum
bis in anno, in aestate et in autumno. Hoc
modo congregatis omnibus presbyteris totius episcopatus,
perscrutatur episcopus ne quid alicui eorum
desit in omni ordine, vel utensilibus ecclesiae, neve
quisquam eorum alteri quidquam fecerit injuriae;

quod tribus diebus sit. Pacatis itaque omnibus, absoluti
permittuntur abire in pace.
Dedicat etiam pontifex atrium, templum, altare,
tabulam altaris. Dedicare enim est locum Deo afferre,
benedicere et sanctificare. Consecrat autem episcopus
utensilia ecclesiae (quae fere omnia sacerdotibus
sunt communia) vestimenta videlicet sacerdotalia et
pontificalia, altaris velamina, calicem, patenam et
corporalia, vasculum Eucharistiae, chrisma, oleum
et vas chrismale, thus et thuribulum, baptisterium,
arcam vel scrinium reliquiarum, cimbarium (id est,
altaris umbraculum) crucem, tintinnabulum et ferrum
judiciale. Ea enim tantum consecrat, quae
a communi usu in cultum divinum separantur. Ordinat

episcopus abbatem, abbatissam, sacerdotem, et
caeteros sex gradus. Utitur etiam episcopus, pro
dignitatis honore, baculo et annulo, chirothecis et
mitra, balteo, dalmatica, et sandaliis. Oportet autem
eum sacram Scripturam et traditiones Patrum habere,
ut possit de singulis juste discernere, et quaelibet
quaerentibus rationabiliter respondere.
Archiepiscopo omnia supradicta conveniunt; insuper
pallio honoris induitur; quia ipse, adjutus tamen
ab omnibus dioecesis suae episcopis, ordinat episcopum.
Si quis enim ipsorum ordinationi adesse non
possit, litteris suis se excusans atque legatis, assensum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.