PL 16, col. 1017

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Ostendite mihi denarium:
Jesus Caesaris denarium
vidit, et ait: Reddite Caesari, quae Caesaris sunt,
et quae Dei sunt Deo. Numquid de Ecclesiae Basilicis
occupandis possunt denarium offerre Caesaris?
32.
Sed in Ecclesia unam imaginem novi, hoc est,
imaginem Dei invisibilis, de qua dixit Deus: Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem nostram [(Gen. I, 26)]
;
illam imaginem, de qua scriptum est;
quia Christus splendor gloriae, et imago substantiae
ejus [(Hebr. I, 3)]
. In ista imagine Patrem cerno, sicut
dixit ipse Dominus Jesus: Qui me videt, videt et
Patrem [(Joan. XIV, 9)]
. Non enim haec imago a Patre
est separata, quae unitatem me docuit Trinitatis dicens: Ego et Pater unum sumus
[(Joan. X, 30)]
; et
infra: Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt
[(Joan. XVI, 15)] .
Et de Spiritu sancto, dicens quia
Spiritus Christi sit, et de Christo accepit, sicut
scriptum est: Ille de meo accipiet, et annuntiabit
vobis [(Ibid., 14)]
.
33.
Quid igitur non humiliter responsum a nobis
est? Si tributum petit, non negamus.
Agri Ecclesiae solvunt tributum: si agros desiderat
imperator, potestatem habet vindicandorum;
nemo nostrum intervenit. Potest pauperibus collatio
populi redundare: non faciant de agris invidiam,
tollant eos, si libitum est imperatori: non
dono, sed non nego. Aurum quaerunt, possum dicere:
Argentum et aurum non quaero. Sed invidiam
faciunt, quia aurum erogatur. Nec ego hanc invidiam
perhorresco. Habeo aerarios: aerarii mei

pauperes Christi sunt, hunc novi congregare thesaurum. 873
Utinam hoc mihi semper crimen ascribant,
quia aurum pauperibus erogatur! Quod si objiciunt
quod defensionem ab iis requiram, non nego,
sed etiam ambio. Habeo defensionem, sed in orationibus
pauperum. Caeci illi et claudi, debiles et senes
robustis bellatoribus fortiores sunt. Denique munera
pauperum Deum obligant; quia scriptum est: Qui
largitur pauperi, Deo fenerat [(Prov. XIX, 17)]
. Praesidia
bellatorum divinam saepe gratiam non merentur.
34.
Hymnorum quoque meorum carminibus deceptum
populum ferunt. Plane nec hoc abnuo. Grande
carmen istud est, quo nihil potentius. Quid enim potentius
quam confessio Trinitatis, quae quotidie totius
populi ore celebratur? Certatim omnes student fidem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.