PL 16, col. 1056
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
se. Hic est thesaurus noster, hic est via
nostra, hic est sapientia nostra, justitia nostra,
pastor noster, et pastor bonus, hic est vita nostra.
Vides quanta bona in uno bono!
7.
Haec bona nobis praedicant Evangelistae. Haec
bona requirens David, ait: Quis ostendit nobis bona [(Psal. IV, 6)]
?
Et ostendit ipsum esse bona, subjiciens: Signatum est in nobis lumen vultus tui
[(Ibid.,)]
.
Quis autem lumen vultus Patris, nisi splendor gloriae,
et imago invisibilis Dei [(Hebr. I, 3)] , in quo et videtur
et clarificatur Pater, sicut ipse clarificat Filium suum [(Joan. XVII, 5)]
?
8.
Ipse est ergo Dominus Jesus summum bonum,
quod nobis annuntiatum a prophetis, praedicatum ab
angelis, promissum a Patre, evangelizatum est ab
apostolis [(I Tim. III, 16)] . Qui nobis tanquam maturitas
advenit: nec solum tanquam maturitas, sed
tanquam maturitas in montibus adest; ut nihil acerbum,
nihil immaturum in nostris consiliis sit, nihil
immite, nihil asperum in operibus ac moribus, qui
primus Evangelizans bona adfuit. Unde et ait: Ipse
qui loquebar, adsum, id est, qui loquebar in prophetis [(Hebr. I, 1)] ,
adsum in corpore, quod suscepi
ex Virgine: adsum interior imago Dei, character
substantiae; et adsum ut homo. Sed quis cognoscit
me? Hominem enim viderunt, sed operibus supra
hominem crediderunt. An non ut homo, cum Lazarum
fleret [(Joan. XI, 35)] ; et rursus supra hominem,
cum eum resuscitaret? An non ut homo, cum vapularet;
et rursus supra hominem, cum totius mundi
peccatum tolleret [(Joan. I, 29)] ?
9.
Ad illum igitur properemus, in quo summum
est bonum; quoniam ipse bonitas, ipse patientia
Israel, qui ad poenitentiam te vocat; ne venias in
judicium, sed accipias remissionem peccatorum. Agite,
inquit, poenitentiam [(Matth. IV, 17)]
. Ipse est
de quo clamat Amos propheta: Exquirite bonum [(Amos V, 14)]
.
Ipse est summum bonum, qui nullius
indiget, et abundat omnibus. Facile abundat, in quo
plenitudo divinitatis habitat corporaliter [(Coloss.
II, 9)] . Facile abundat, de cujus plenitudine omnes
accepimus, et in illo repleti sumus, ut dicit Evangelista [(Joan. I, 9)] .
10.
Hoc igitur verum et summum bonum, si illo
concupiscibili suo et delectabili anima gustaverit, et
duabus his hauserit affectionibus, excludens dolorem
et formidinem, incredibiliter exaestuat. Osculata enim
Verbum Dei, modum non capit, nec expletur, dicens: Suavis es, Domine, et in jucunditate tua doce me justificationes
tuas
[(Psal. CXVIII, 68)]
. Osculata Dei Verbum,
concupiscit super omnem decorem, diligit super
omnem laetitiam, delectatur super omnia aromata,
cupit frequenter videre, saepe intendere, cupit attrahi,
ut sequi possit. Unguentum, inquit, exinanitum
est nomen tuum [(Cant. I, 2)]
; propterea te diligimus