PL 16, col. 1124

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

1.
Recognovimus litteris Sanctitatis tuae boni pastoris
excubias, qui fideliter commissam 966 tibi
januam serves, et pia sollicitudine Christi ovile custodias [(Joan. X, 7 et seq.)] ,
dignus quem oves Domini
audiant et sequantur: et ideo quia nosti oviculas
Christi, lupos facile deprehendes, et occurres quasi
providus pastor, ne isti moribus perfidiae suae feralique
ululatu Dominicum ovile dispergant.
2.
Laudamus hoc, Domine frater nobis dilectissime,
et toto concelebramus affectu. Nec miramur
si luporum rabiem grex Domini perhorruerit, in quibus
Christi vocem non recognovit. Agrestis enim
ululatus est nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis

ordinem servare, promiscue omnia velle confundere,
diversorum gradus abrogare meritorum, et
paupertatem quamdam coelestium remunerationum
inducere: quasi Christo una sit palma, quam tribuit;
ac non plurimi abundent tituli praemiorum.
3.
Simulant se isti donare conjugio. Sed quae potest
laus esse conjugii, si nulla virginitatis est gloria?
Neque vero nos negamus sanctificatum a Christo
esse conjugium, divina voce dicente: Erunt ambo in
carne una [(Matth. XIX, 5)]
, et in uno spiritu: sed
prius est quod nati sumus, quam quod effecti; multoque
praestantius divini operis mysterium, quam
humanae fragilitatis remedium. Jure laudatur bona
uxor, sed melius pia virgo praefertur, dicente Apostolo: Qui jungit virginem suam, bene facit: et qui

non jungit, melius facit; haec enim cogitat quae Dei
sunt, illa quae mundi
[(I Cor. VII, 38)]
. Illa conjugalibus
vinculis colligata est, haec libera vinculorum:
illa sub lege, ista sub gratia. Bonum conjugium, per
quod est inventa posteritas successionis humanae:
sed melior virginitas, per quam regni coelestis haereditas
acquisita, et coelestium meritorum reperta
successio. Per mulierem cura successit, per virginem
salus evenit. Denique speciale sibi donum virginitatis
Christus elegit, et integritatis munus exhibuit,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.