PL 16, col. 1148
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
ultra hominem secundum divinam operationem. Denique
cum leprosum tangeret, homo videbatur: sed
ultra hominem, cum emundaret. Et cum Lazarum
fleret mortuum [(Matth. VIII, 3)] , quasi homo flebat:
sed supra hominem erat, cum mortuum juberet
vinctis pedibus exire [(Joan. XI, 33, 44)] . Homo videbatur,
cum penderet in cruce: sed supra hominem,
cum reseratis tumulis, mortuos resuscitaret [(Matth.
XXVII, 52)] .
8.
Nec sibi blandiatur virus Apollinaris, quia ita
legitur: Et specie inventus est ut homo [(Philip. II, 7)]
;
non enim negatus est homo Jesus, cum alibi ipse
Paulus de eo dicat: Mediator Dei et hominum homo
Christus Jesus [(I Tim. II, 5)]
, sed confirmatus est. Id
enim est usus et moris Scripturae sic significare,
sicut et in Evangelio legimus: Et vidimus gloriam
ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre [(Joan. I, 1)]
. Sicut
ergo quasi unigenitus dicitur, et non abnuitur unigenitus
Dei Filius; ita ut homo dicitur, et perfectio
fuisse in eo hominis non negatur. 987
9.
Cum esset igitur in forma servi, humiliatus
usque ad mortem, erat tamen in Dei gloria.
Quid ei igitur obfuit servitus? Servus autem factus
legitur, quia legitur factus ex Virgine, et creatus in
carne; omnis enim creatura servit, dicente Propheta: Quia universa serviunt tibi
[(Psal. CXVIII, 91)]
.
Unde et Deus Pater ait: Inveni David servum meum,
in oleo sancto unxi eum. Ipse vocabit me: Pater meus
es tu, Deus salutis meae. Et ego primogenitum ponam
eum [(Psal. LXXXVIII, 27, 28)]
; et in alio psalmo:
Custodi animam meam; quoniam sanctus sum: salvum
fac servum tuum
[(Psal. LXXXV, 2)]
; et infra in eodem
psalmo: Da potestatem puero tuo, et salvum fac filium
ancillae tuae [(Ibid., 16)]
. Congessi enim Patris et Filii
voces; ut ei non argumenta humana, sed divina
responderent oracula.
10.
Alibi inquit: In manus tuas commendo spiritum
meum [(Psal. XXX, 6)]
; et: Statuisti in loco spatioso
pedes meos [(Ibid., 9)]
; et: Super omnes inimicos
meos factus sum opprobrium [(Ibid., 12)]
. Et in eodem
psalmo: Illustra faciem tuam super servum tuum [(Ibid., 17)]
.
Per Esaiam quoque dicit ipse Filius
Dei: Ex utero matris meae vocavit Dominus nomen
meum, et posuit os meum ut gladium acutum, et sub
tegumento manus suae protexit me. Posuit me sicut
sagittam electam, et pharetra sua texit me; et dixit
mihi: Servus meus es tu, Israel [(Esai. XLIX, 2, 3)]
. Dicitur
enim Dei Filius et Israel, sicut alibi: Jacob
puer meus, Israel dilectus meus [(Esai. XLIV, 1)]
. Solus