PL 16, col. 1150
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
Ille dicebat: In vacuum laboravi [(Esai. XLIX,
4)]
; per quem meruit Paulus dicere: Non in vacuum
laboravi [(Phil. II, 16)]
; ut boni operis fructum, et
Evangelicae praedicationis gloriam suis conferret
servulis, per quam universi sarcina laboris absolverentur.
14.
His igitur auditis, derelictus est in dimidio
dierum suorum perdix, qui clamavit ut congregaret
quae non peperit [(Jerem. XVII, 11)] , et oppressus est
voce Domini Jesu. Denique adornat fugam. Vale,
et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA XLVII.
SABINO cur librum apertius perscriptum ipsi miserit,
causam reddens, quamobrem scribere quam dictare
malit, explicat. Hinc illum ad mutuum epistolarum
usum invitat, quanta inde redeat utilitas, patefaciens.
AMBROSIUS SABINO.
1.
Transmisi petitum codicem scriptum apertius
atque enodatius, quam ea scriptura est, quam dudum
direxi; ut legendi facilitate nullum judicio tuo
afferatur impedimentum. Nam exemplaris liber non
ad speciem, sed ad necessitatem scriptus est;
non enim dictamus omnia, et maxime noctibus, quibus
nolumus aliis graves esse ac molesti; tum quia
ea quae dictantur, impetu quodam proruunt, et profluo
cursu feruntur.
2.
Nobis autem quibus curae est senilem sermonem
familiari usu ad unguem distinguere, et lento
quodam figere gradu, aptius videtur propriam manum
nostro affigere stylo; ut non tam deflare aliquid
videamur, quam abscondere: neque alterum
scribentem erubescamus, sed ipsi nobis conscii sine
ulle arbitro, non solum auribus, sed etiam oculis ea
ponderemus, quae scribimus. Velocior est enim linqua
quam 989 manus, dicente Scriptura: Lingua
mea calamus scribae velociter scribentis [(Ps. XLIV, 2)]
.
3.
Sed forte dicas, quia velocitatem ad scribentem
retulit. Non te fallit tamen id significari, quod
scribae velociter scribentis celeritas sola possit linguae
propheticae excipere sermones. Apostolus quoque
Paulus sua scribebat manu, sicut ipse ait: Mea
manu scripsi vobis [(Galat. VI, 11)]
; ille propter honorificentiam,
nos propter verecundiam.
4.
Tamen dum adhuc habes de libris judicium,
interludamus epistolis, quarum ejusmodi usus est,