PL 16, col. 1151

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

ut disjuncti locorum intervallis, affectu adhaereamus:
in quibus inter absentes imago refulget praesentiae, et
collocutio scripta separatos copulat: in quibus etiam
cum amico miscemus animum, et mentem ei nostram
infundimus.
5.
Jam si, ut hortaris, aliquid et de veteribus
scripturis redoleat in epistolis, non solum animi
conglutinari videntur per verae doctrinae profectum,
sed etiam plenioris colloquii species et forma exprimi,
ut inter quaerendi et respondendi mutuas
vices assumpta concertatio in unum conducere, et
coram videatur amicos locare, qui tali se lacessunt
et complectuntur munere.
6.
Quid autem majorum nostrorum exempla proferam,
qui epistolis suis fidem infuderunt populorum

mentibus, atque ad integros et confertos scripserunt
populos: et praesentes se esse, cum absentes scriberent,
significarunt, dicente sancto Apostolo [(I Cor.
V, 3)] , quia absens erat corpore, sed praesens spiritu;
non solum cum scriberet, sed etiam cum judicaret?
Denique absens per epistolam condemnabat,
et idem absolvebat per epistolam; epistola enim
Pauli quaedam effigies erat ejus praesentiae, et forma
operis.
7.
Non enim ut aliorum epistolae, graves, inquit, et fortes, praesentia autem corporis infirma, et sermo
contemptibilis
[(II Cor. X, 10)]
; talis et Apostoli: sed
talis hujus epistola, ut talis esset forma praecepti,
qualis esset operationis substantia: quia quales
sumus, inquit, verbo per epistolam absentes, tales et

praesentes sumus in opere [(Ibid., 11)]
. Imaginem praesentiae
suae in epistolis expressit, fructum et testimonium
in opere significavit. Vale, et nos dilige, ut
facis; quia nos et te diligimus.
990 EPISTOLA XLVIII.
SABINUM, ut libros suos severo expendat examine, obsecrat,
et quae commoda hinc oriantur, exponit; subjungens
tamen duritiem verborum tolerandam esse,
dum fidei professio integra sit, suas variis haeresibus
fidei professiones opponit: ac demum se in posterum
scribendis epistolis maxime operam daturum spondet.
AMBROSIUS SABINO.
1.
Remisisti mihi libellos, quos tuo judicio probatiores
habebo. Ideo misi alios non judicii favore
delectatus, sed promissa a te, et petita a me veritate

illectus: malo enim tuo corrigatur judicio, si quid

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.