PL 16, col. 1153

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

omni plenitudine divinitatis, quae in illo habitat, ut
dixit Apostolus, corporaliter [(Coloss. II, 9)] ; qui in
persona hominis formam servi accepit, et se humiliavit
usque ad mortem [(Philipp. II, 8)] .
5.
Ergo et adversus Photinum haec nobis sententia
est: adversus Apollinarem autem legitima circumspectio;
ut confiteamur sicut in Dei forma nihil ei
defuit divinae naturae et plenitudinis, sic in illa
forma hominis nihil ei defuisse, quo imperfectus
homo judicaretur: qui ideo venit, ut totum hominem
salvum faceret. Neque enim decebat, ut qui
perfectum opus in aliis comsummaverat, hoc imperfectum
in se esse pateretur; si enim aliquid ei
defuit, non totum redemit: si non totum redemit,
fefellit igitur, qui dixit ideo se venisse, ut totum

hominem salvum faceret. Sed quia impossibile est mentiri Deo
[(Hebr. VI, 18)]
, non fefellit: ergo quia
ita venit, ut totum redimeret, et salvum faceret,
totum utique suscepit, quod erat humanae perfectionis.
6.
Nostra sententia hujusmodi est, ut meministi.
Si verba alicubi movent, non praejudicant fidei;
etenim sermonem dubium mens non dubia obumbrat,
et defendit a lapsu.
7.
Haec tecum prolusimus, quae in libros nostrarum
epistolarum referam, si placet, atque in numerum
reponam; ut tuo commendentur nomine, et
tuis ad nos, et nostris ad vos litteris augeatur mutuus
amor per Dominum: ut ita legas, quod judices;
et quod moverit, scribas ad me: amor enim verus

constantia probatur. Placet jam quod senibus usu
facilius est, quotidiano et familiari sermone epistolas
texere; et si quid de Scripturis divinis obvium
inciderit, attexere. Vale, frater, et dilige amantem
tui; quia plurimum te diligo.
EPISTOLA XLIX.
Numquam minus se solum esse, quam cum solus sit
amico scribens; solitudinis bona exemplis docet;
maxime quod tunc liceat praesentem scripturis habere
Deum, et ei mentem nostram patefacere.
AMBROSIUS SABINO.
1.
Quoniam tibi quoque complacuit nostrarum
usus epistolarum, in quibus quidam inter absentes
praesentium sermo est, pergam frequentius te
in meis scriptis et cum 992 solus sum, alloqui.

Numquam enim minus solus sum, quam cum solus
esse videor: nec minus otiosus, quam cum otiosus.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.