PL 16, col. 1154

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Certe pro arbitrio accerso, quos volo, atque adjungo
mihi, quos magis diligo, aut quos aptiores arbitror:
nemo interpellat, nemo interpolat. Tunc ergo
te magis teneo, et de Scripturis confero, et prolixiorem
simul sermonem caedimus.
2.
Sola erat Maria, et loquebatur cum angelo [(Luc. I, 28)] .
Sola erat quando supervenit in eam
Spiritus sanctus, et virtus Altissimi obumbravit
eam. Sola erat, et operata est mundi salutem, et
concepit redemptionem universorum. Solus erat Petrus,
et totum per orbem consecrandarum gentium
cognovit mysteria [(Act. X, 10 et seq.)] . Solus erat
Adam [(Gen. II, 9)] , et non est praevaricatus; quia
mens ejus adhaerebat Deo. Postquam vero ei mulier
adjuncta est, non potuit inhaerere mandatis coelestibus;

et ideo se abscondebat, quando Deus deambulabat
in paradiso [(De Poenit., dist. 2, cap. Quando
Adam)] .
3.
Et nunc deambulat in paradiso Deus [(Gen. III,
8)] , quando divinas Scripturas lego. Paradisus est
Genesis liber, in quo virtutes pullulant patriarcharum:
paradisus Deuteronomium, in quo germinant
Legis praecepta; paradisus Evangelium, in quo arbor
vitae bonos fructus facit; et aeternae spei mandata
diffundit per universos populos.
4.
Audiens itaque: Diligite inimicos [(Matth. V,
44)]
; audiens: Dimitte omnia tua, et sequere me [(Matth. XIX, 21)]
;
audiens: Qui te percutit in maxilla,
praebe ei et alteram [(Luc. VI, 29)]
; et haec non faciens,
et vix diligens eum, qui me diligat, non dimittens

quae habeo, injuriam acceptam ulcisci volens,
et sublatum mihi extorquere; cum Scriptura
dicat etiam aliud, id est, plus quam petitum aut
ereptum est, concedendum, video me contra mandata
Dei facere. Et aperiens oculos conscientiae,
deambulare mihi Deum praesentem recognosco: cupio
me abdere, cupio velare, sed nudus sum Deo,
apud quem nuda et intecta sunt omnia [(Hebr. IV,
13)] . Erubescens itaque tegere pudenda facinorum
desidero, quasi membra mei corporis: sed quia
Deus omnia videt, quia foliis obumbratus, latebris
tectus appareo, puto me abscondi; quia corpore
amictus sum. Ipsa est tunica pellicea, cum qua Adam
de paradiso ejectus est [(Gen. III, 23)] , nec a frigore
tutus, nec tectus ab opprobrio, sed et injuriae et

culpae patens.
5.
Liquet igitur ex his, quia soli cum sumus,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.