PL 16, col. 1155

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

tunc nos offerimus Deo, tunc mentem ei nostram
aperimus, tunc amictum fraudis exuimus. Solus erat
Adam, quando in paradiso constitutus est, solus
erat et quando ad imaginem Dei factus est: sed non
erat solus, quando de paradiso ejectus est. Solus
erat Dominus Jesus, quando mundum redemit [(Joan. XVI, 32)] ;
non enim legatus neque nuntius,
sed ipse Dominus solus 993 salvum fecit populum
suum: etsi numquam solus est ille, in quo Pater
est semper. Unde et nos soli simus, ut Dominus nobiscum
sit. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA L.
Quod mentiri Deus non possit, non esse infirmitatis;
Dei tamen esse aliquod infirmum, sed quod fortius
sit hominibus, crucem nimirum. Quod Deus prophetiam

Balaam infuderit mirum non esse; cum illud
nec sacerdoti negaverit Christum persequenti; ut
nempe sibi ex inimicis exprimeret testimonium.
Quanta infidelitate atque avaritia prophetias suas
corruperit Balaam: sed potissimum quae fuerit illius
in persuadendo scelere perfidia. Unde efficitur
Deum mutabilem non fuisse erga eum, ut pote cujus
nequitiam perspexerat.
AMBROSIUS CHROMATIO.
1.
Numquidnam mentitur Deus? Sed non mentitur,
quia impossibile est mentiri Deum. Impossibile
quoque istud numquidnam infirmitatis est? Non utique;
nam quomodo omnia potest, si aliquid efficere
non potest? Quid ergo ei impossibile? Non quod
virtuti arduum, sed quod naturae ejus contrarium.

Impossibile, inquit, est ei mentiri. Impossibile,
istud non infirmitatis est, sed virtutis et majestatis;
quia veritas non recipit mendacium, nec Dei virtus
levitatis errorem. Ideoque sit Deus verax, omnis autem
homo mendax [(Rom. III, 4)]
.
2.
Veritas itaque semper in eo est, fidelis manet,
mutare se et negare non potest. Si enim verum
se negat, mentitur: mentiri autem non virtutis,
sed infirmitatis est. Nec mutare se potest, quia natura
ejus non recipit infirmitatem. Hoc igitur impossibile
ejus plenitudinis est, quae minuere se et
augere non potest: non infirmitatis, quae in eo quod

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.