PL 16, col. 1163
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Selections from the Letters of St. Ambrose 51.13 · Selections from the Letters of St. Ambrose 51.14 · Selections from the Letters of St. Ambrose 51.12
peccatum addere; ut usurpes, quod usurpasse multis
officit.
13.
Ego certe in omnibus aliis licet debitor pietati
tuae, cui ingratus esse non possum, quam pietatem
multis imperatoribus praeferebam, uni adaequabam:
ego, inquam, causam in te contumaciae
nullam habeo, sed habeo timoris: offerre non
audeo sacrificium, si volueris assistere. An quod
in unius innocentis sanguine non licet, in multorum
licet? Non puto.
14.
Postremo scribo manu mea, quod solus legas.
Ita me Dominus ab omnibus tribulationibus liberet;
quia non ab homine, neque per hominem, sed
aperte mihi interdictum adverti. Cum enim essem sollicitus,
ipsa nocte qua proficisci parabam, venisse
quidem visus es ad Ecclesiam; sed mihi sacrificium
offerre non licuit. Alia praetereo, ut potui cavere:
sed pertuli amore tuo, ut arbitror. Dominus faciat
ut omnia cum tranquillitate cedant. Multifarie Deus
noster admonet, signis coelestibus, prophetarum
praeceptis: visionibus etiam peccatorum vult nos
intelligere; quo rogemus eum, ut perturbationes
auferat, pacem vobis imperantibus servet, fides Ecclesiae
et tranquillitas perseveret, cui prodest christianos
et pios esse imperatores.
15.
Certe vis probari Deo. Omnis rei tempus, ut
scriptum est: Tempus, inquit, faciendi, Domine [(Eccles. III, 1)]
;
et: Tempus beneplaciti Deus [(Psal.
CXVIII, 126)]
. Tunc offeres, cum sacrificandi acceperis
facultatem, quando hostia tua accepta sit Deo.
Nonne me delectaret habere gratiam imperatoris,
ut secundum voluntatem tuam agerem, si causa pateretur?
Et simplex oratio sacrificium est: haec veniam
refert, illa offensionem; quia haec habet humilitatem,