PL 16, col. 1162

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

In inglese: Selections from the Letters of St. Ambrose 51.10 · Selections from the Letters of St. Ambrose 51.11 · Selections from the Letters of St. Ambrose 51.9

tribus annis in terra, aut tribus mensibus fugere a
facie inimicorum suorum, aut triduo mortem in
terra. Et respondit David: Angustiae sunt tria haec
vehementer; verumtamen incidam in manu Domini;
quoniam multae misericordiae ejus nimis: et in manus
hominis non incidam [(Ibid., 14)]
. Culpa autem erat,
quoniam voluit scire numerum totius plebis, quae
secum erat: quod scire Deo soli debuit reservare.
9.
Et cum, inquit, mors fieret in plebe, ipso primo
die ad horam prandii cum vidisset David percutientem
angelum in plebem, ait David: Ego peccavi, et
ego pastor malignum feci, et hic grex quid fecit? Fiat
manus tua in me, et in domum patris mei [(Ibid., 17)]
.
Itaque poenituit Dominum, et jussit angelo ut parceret
plebi, sacrificium autem offerret David; erant

enim tunc sacrificia pro delictis, haec nunc sunt
sacrificia poenitentiae. Itaque ea humilitate acceptior
Deo factus est: non enim mirandum peccare hominem:
sed illud reprehensibile, si non se cognoscat
errasse, non humiliet Deo.
10.
Job sanctus et ipse potens in saeculo, ait: Peccatum meum non abscondi, sed coram plebe omni
annuntiavi
[(Job. XXXI, 33)]
. Ipsi immani regi Saul dixit
Jonathas filius suus: Noli peccare in servum tuum
David [(I Reg. XIX, 4)]
: et: Ut quid peccas in sanguinem
innocentem occidere David sine causa [(Ibid., 5)]
?
Quia etsi rex erat, peccabat tamen, si occideret innocentem.
Denique etiam David cum jam regno potiretur,
et audisset Abner innocentem occisum a
Joab duce militiae suae, ait: Innocens sum ego et

regnum meum amodo et usque in aeternum a sanguine
Abner filii Ner [(II Reg. III, 28)]
; et jejunavit in dolore.
11.
Haec ideo scripsi, non ut te confundam, sed
ut regum exempla provocent, ut tollas hoc peccatum
de regno tuo: tolles autem humiliando Deo
animam tuam. Homo es, et tibi venit tentatio, vince
eam. Peccatum non tollitur nisi lacrymis et poenitentia.
Nec angelus potest, nec archangelus; Dominus
ipse, qui solus potest dicere: Ego vobiscum
sum [(Matth. XXVIII, 20)]
; si peccaverimus, nisi poenitentiam
deferentibus non relaxat.
12.
Suadeo, rogo, hortor, admoneo; quia dolori
est mihi, ut tu qui pietatis inauditae exemplum eras,
qui apicem clementiae tenebas, qui singulos nocentes
non patiebaris periclitari, 1000 tot periisse non

doleas innocentes. Etsi in praeliis felicissime egeris,
etsi in aliis quoque laudabilis; tamen apex tuorum
operum pietas semper fuit. Id tibi invidit diabolus,
quod habebas praestantissimum. Vince eum, dum habes
adhuc unde possis vincere. Noli peccato tuo aliud

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.