PL 16, col. 1165

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

potiaris victoriae securitate; Rufinus enim
ex magistro officiorum factus est in consulatu praefectus
praetorio: ac per hoc plus posse coepit,
sed tibi jam nihil obesse; est enim aliarum praefectus
partium. Quam gaudeo vel illi, ut amico;
quia honore auctus, invidia levatus est: vel tibi, ut
filio; quia liberatus es ab eo, quem tibi graviorem
judicem arbitrabare; ut si de negotio definiveris
cum tua nepte, pietatis tuae sit, non formidinis.
2.
Ideoque promptior esto decisioni, cujus et spes
potior, et fructus est. Spes, quia pater neptis tuae,
qui de illius sententia sibi plurimum blandiebatur,
jam quod de eo speret, non habet; ille enim alia
curat, praeterita negligit, vel cum illo, quod tunc

gerebat, deposuit officio: iste negotii sui meritum,
non sententiae patronum considerat. Et fructus jucundior
est, ut tibi referatur decisionis gratia, qui
potueris jam spernere, et non spreveris, pietatem
spectans necessitudinis, non stimulum offensionis.
Vale, et nos dilige, ut filius; quia nos te, ut parentes,
diligimus.
1002 EPISTOLA LIII.
Causam silentii sui aperiens, VALENTINIANI obitum
maxime propter summam ejus in Deum pietatem
atque in se benevolentiam luget. Deinde nuntiato ad
ejusdem sepulturam sibi praesto esse marmor, ut ea
sororum illius causa maturetur, suadet.
AMBROSIUS THEODOSIO imperatori.
1.
Silentium meum rupit sermo clementiae tuae;

nihil enim in tam tristibus rebus melius facere in
animum induxeram, quam si fieri posset, me ipsum
abdere. Sed quia in secessu aliquo delitescere et
sacerdotio exire non poteram, vel silentio intra me
latebam.
2.
Doleo enim, fateor, dolore acerbo, non solum
quod immatura aetate Valentinianus augustus decesserit,
sed etiam quod informatus fide, ac tuis institutis
tantam devotionem erga Deum nostrum induerat,
atque tanto in me incubuerat affectu, ut
quem ante persequebatur, nunc diligeret: quem ante
ut adversarium repellebat, nunc ut parentem putaret.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.