PL 16, col. 1166

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

Quod ego non pro recordatione injuriae veteris
exprompsi, sed pro testimonio conversionis.
Illud enim alienum, hoc suum, quod a te infusum
sibi ita tenuit, ut matris persuasionem excluderet.
Ille se a me nutritum praeferebat; ille ut sedulum
patrem desiderabat, ille simulato a quibusdam adventus
mei nuntio, impatienter praestolabatur. Quin
etiam illis ipsis publici doloris diebus, cum sanctos
et summos sacerdotes Domini intra Gallias haberet;
ut a me tamen sacramentis baptismatis initiaretur,
scribendum arbitratus est: quod etsi non
rationabiliter, amabiliter tamen erga me suum studium
testificatus est.
3.
Hunc ergo non intimo anhelem spiritu, secretisque
mentis atque animi visceribus amplectar? Hunc

mihi mortuum putem? Immo mihi magis mortuum.
Quas ego Domino deferebam gratias, quod ita in me
conversus esset, quod ita emendatus, quasi senioris
cujusdam aetatis mores induisset: quas clementiae
tuae, quod eum non solum regno reddidisses; sed
etiam, quod est amplius, instituisses fidei et pietatis
tuae disciplinis? Hunc ergo non doleam, aevi integrum,
antequam sacramentorum quae 1003 desideravit,
adipisceretur gratiam, repentina obisse morte?
Refrigerasti animum, quod etiam ipse dignatus es
ferre testimonium meo dolori. Te, Imperator, arbitrum
teneo affectus mei, te meae mentis interpretem.
4.
Sed flendi tempora alias non deerunt: nunc
de sepultura ejus, quoniam scripsit clementia tua
ita hic procurandam. Si exsors recessit baptismatis,

quid cognoverim, nunc repressi. Est hic porphyreticum
labrum pulcherrimum, et in usus hujusmodi
aptissimum; nam et Maximianus Diocletiani socius
ita humatus est. Sunt tabulae porphyreticae pretiosissimae,
quibus vestiatur operculum, quo regales
exuviae claudantur.
5.
Hoc fuerat praeparatum, sed exspectabatur rescriptum
clementiae tuae: cujus perceptione recreatae
sunt sanctae filiae tuae, filii tui Valentiniani sorores,
quae se gravibus afficiunt modis; et amplius exagitabantur,
quod diu nihil scriberetur sibi. Unde iis non
parum accessit solatii, sed dum inhumatae sunt reliquiae,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.