PL 16, col. 1194
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Selections from the Letters of St. Ambrose 63.17 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.16 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.18
tunc fieri praestantiores? Denique Moyses cum
jejunaret, Legem accepit [(Exod. XXXIV, 28)] . Et ideo
Petrus cum jejunaret, edoctus est novi Testamenti
gratiam. Daniel quoque jejunii merito ora clausit
leonum, futurorumque temporum vidit negotia [(Dan.
XIV, 32; IX, 2 et seq.)] . Aut quae nobis salus esse potest,
nisi jejunio eluerimus peccata nostra; cum
Scriptura dicat: Jejunium, et eleemosyna a peccato
liberat [(Tob. XII, 8)] !
17.
Qui sunt ergo hi praeceptores novi, qui meritum
excludant jejunii? Nonne gentilium vox ista
est dicentium: Manducemus et bibamus. Quos bene
irridet Apostolus dicens: Si secundum hominem
pugnavi Ephesi ad bestias, quid mihi prodest, si
mortui non resurgunt? Manducemus 1027 et bibamus;
cras enim moriemur [(I Cor. XV, 32)]
, hoc est:
Quid mihi profuit usque ad mortem contentio, nisi
ut hominem redimerem meum? Quia frustra redimitur,
si nulla est spes resurrectionis. Ac per hoc,
spe omni resurrectionis amissa, manducemus et bibamus:
non amittamus fructum praesentium, qui futurorum
nullum tenemus. Illorum ergo est cibis et potibus
indulgere, qui nihil post mortem suam sperant.
17.
Denique Epicurei dicunt assertores voluptatis,
quia mors nihil ad nos; quod enim dissolvitur, insensibile
est: quod autem insensibile, nihil ad nos.
Quo demonstrant corpore se tantum, non mente vivere:
nec animae fungi, sed carnis solius munere,
qui secessione animae corporisque dissolvi munus
suae vitae omne existiment, perire merita virtutum,
atque animae omnem vigorem, totos se deficere cum
corporis sensu, nihil reliquiarum superesse animae,
cum ipsum corpus non statim resolvatur. Prius ergo
dissolvitur anima quam corpus; cum secundum suam
opinionem vel carnem et ossa considerare debeant,
quae post mortem supersunt: secundum veram autem
assertionem negare non debeant resurrectionis
gratiam?
18.
Merito ergo hos redarguens Apostolus, monet
nos ne talibus labamur opinionibus, dicens: Nolite
seduci, corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sobrii