PL 16, col. 1195
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Selections from the Letters of St. Ambrose 63.19 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.20 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.18
estote juste, et nolite peccare [(I Cor. XV, 33)]
;
ignorantiam enim Dei quidam habent. Bonum ergo
sobrietas; quia peccatum ebrietas est.
19.
Quid quod ille ipse Epicurus defensor voluptatis,
cujus ideo frequentem facimus mentionem, ut
hos aut gentilium discipulos, et epicuream probemus
sectam sequi: aut illum ipsum, quem ipsi philosophi
a suo excludunt consortio tamquam patronum
luxuriae, tolerabiliorem his esse doceamus? Clamat
ergo ille, ut Demarchus asserit, quia non potationes,
neque comessationes, nec filiorum soboles, nec
feminarum copulae, nec piscium copia aliorumque
hujusmodi, quae splendido usui parantur convivii,
suavem vitam faciant, sed sobria disputatio. Denique
addidit quod ii copiis convivii moderate utantur, qui
non immoderate eas quaerunt. Succo solo et pane vel
aqua qui libenter utitur, despuit deliciarum epulas;
quia multae ex his generantur molestiae. Etiam alibi
dicunt: Non immoderatae epulae, non potationes voluptatis
suavitatem generant, sed continens vita. 1028
20.
Cum igitur illos abdicaverit philosophia,
hos non excludit Ecclesia? Si quidem et illi,
quod malae causae habent, se assertionibus suis
impugnant frequenter. Nam etsi principalis eorum
sententia sit quod nullam suavitatem voluptatis putent,
nisi quae cibo potuque percipiatur; tamen intelligentes
in tam reprehensibili definitione versari
se sine summo dedecore non posse, ac deseri ab omnibus,
fuco quodam probabilium disputationum eam
colorare voluerunt; adeo ut diceret quidam ex iis:
Dum studemus delectationi per epulas et cantus,
amisimus eam quae per verbi, quo solo salvi esse
possumus, infunditur perceptionem.
21.
Nonne isti dispares, discolores in hac multiformi
disputatione nobis videntur? Quos adeo Scriptura
condemnat, ut non praeterierit eos, quos
Apostolus redarguebat, dicente Luca in Actibus
apostolorum, qui eum librum historico stylo scripsit:
Quidam autem epicurei et stoici philosophi disputabant
cum eo, et quidam dicebant: Quid sibi vult hic