PL 16, col. 1196
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Selections from the Letters of St. Ambrose 63.22 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.23 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.21
seminiverbius? Alii autem: Novorum daemoniorum videtur
pronuntiator esse [(Act. XVII, 18)]
.
22.
Ex hoc tamen numero non immunis gratiae
abiit Apostolus. Siquidem etiam Dionysius Areopagites
cum Damari uxore sua, aliisque multis credidit.
Itaque illi doctissimorum et eloquentium coetus
simplici disputatione victos se esse credentium exemplo
manifestarunt. Quid igitur sibi isti volunt, qui
tentant eos pervertere, quos acquisivit Apostolus,
quos redemit Christus sanguine suo? Quod asserunt
baptizatos intendere non debere virtutum disciplinis,
nihil illis obesse comessationes, nihil voluptatum
affluentiam, insipientes esse eos qui iis careant:
virgines oportere nubere, filios facere: similiter et
viduas iterare, quod semel male virili admixtione expertae
sint; etiamsi se continere possint, errare eas
quae nolint iterare copulam.
23.
Quid ergo? Placet ut hominem exuentes, induamus
pecudem: et exspoliantes Christum, vestiamur
aut supervestiamur amictus diaboli? Sed cum
ipsi doctores gentium ne honestatem quidem cum
voluptate copulandam putaverint, eo quod pecudem
viderentur cum homine includere: nos ut belluinos
usus humano infundamus pectori, et rationabili
menti inscribamus irrationabiles ritus ferarum?
24 et 25. Quamquam multa genera sint animantium, 1029
quae amisso pari, concubitu indulgere
nesciant, et tamquam solitariae vitae aevum exigant:
plurima quoque herbis vescantur simplicibus, nec
alias nisi fonte puro sitim restinguere noverint:
canes quoque videas frequenter interdicto cibo temperare
solitos; ut jejuna fame ora suspendant, si
imperetur abstinentia. Ab hoc igitur revocantur homines,
quod didicerunt per hominem etiam mutae
non praevaricari bestiae?
26.
Quid autem pulchrius abstinentia, quae facit
etiam juventutis annos senescere; ut fiat morum senectus?
Namque ut redundantia ciborum ac temulentia
etiam maturior aetas calescit; ita mitigatur
juventutis ferocitas epularum parcimonia, irriguoque