PL 16, col. 1197
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
fontis. Exterior ignis aquae infusione extinguitur,
non mirum si etiam interior aestus corporis fluviali
potu refrigeratur; cibo enim flamma alitur ac deficit.
Siquidem fenum, stipula, lignum, oleum, atque
hujusmodi alimenta ignis sunt, quibus pascitur: ea
si detrahas, vel non suggeras, etiam ignis sopitur.
Similiter ergo vapor corporis cibo alitur aut minuitur:
cibo excitatur, cibo solvitur. Luxuria igitur
mater libidinis est.
27.
Quid quod naturae conveniens temperantia est,
atque illi divinae legi, quae in ipso rerum ortu omnium
fontes potui, fructus arborum esui dedit? Vinum
post diluvium justus ad tentationem sui reperit [(Gen. IX, 20)] .
Utamur ergo temperantiae naturali
cibo, utinamque possimus! Sed quia non omnes fortes,
ideo Apostolus ait: Vino modico utere propter
frequentes tuas infirmitates [(I Tim. V, 23)]
. Non ergo
propter voluptatem bibendum est, sed propter infirmitatem.
Pro remedio igitur parcius, non pro deliciis
redundantius.
28.
Denique Elias, quem Dominus ad virtutis erudiebat
perfectionem, ad caput suum collyridam et
vas aquae reperit, et ideo in virtute escae illius
quadraginta diebus jejunavit [(III Reg. XIX, 6)] . Patres
nostri, cum mare transirent pedibus, aquam, non vinum
bibebant [(Exod. XVII, 6)] . Daniel et Hebraei pueri
patrio cibo, et aquae potu, ille furorem leonum repressit,
illi ardentem ignem innoxio videre tactu
circa membra sua pasci [(Dan. I, XIV, III)] .
29.
Et quid de viris loquar? Judith luxurioso Holophernis
haudquaquam inflexa convivio, solo titulo
sobrietatis desperatum lacertis virilibus reportavit
triumphum, patriam obsidione exuit, ducem militiae
suis manibus occidit [(Judith XIII)] . Exemplum evidens,
quod et illum terribilem populis bellatorem
virum luxuria sua emollivit, et hanc feminam temperantia
cibi fortiorem 1030 viris fecit. Non hic in
sexu suo victa est natura, sed in cibo suo vicit.
Esther regem superbum suis inclinavit jejuniis [(Esth.
IV, 16)] . Anna octoginta quatuor annos in viduitate
sua jejuniis et obsecrationibus in templo die ac nocte
serviens, Christum agnovit [(Luc. II, 37)] , quem Joannes
abstinentiae magister et quidam novus terrarum
angelus annuntiavit [(Matth. III, 4)] .
30.
O stultum Elisaeum qui silvestribus grumis