PL 16, col. 1198

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

et amaris pascebat prophetas [(IV Reg. IV, 39)] ! immemorem
Scripturarum Esdram, qui memoria
Scripturas reddidit [(II Esdr. VIII, 2)] ! insipientem
Paulum, qui gloriatur in jejuniis [(II Cor. XI, 27)] ; si
nihil prosunt jejunia!
31.
Sed quomodo non prosunt, quibus vitia purgantur?
Quae si deferas cum humilitate, cum misericordia,
ut Esaias Spiritu divino locutus est, ossa tua
pinguescent, et eris sicut hortus ebrius [(Esai. LVIII,
11)] . Pinguescit igitur anima tua, virtutesque ejus
spiritali adipe jejunii, et fructus tui multiplicantur
ubertate mentis tuae; ut sit in te sobrietatis
ebrietas, sicut illud est poculum, de quo ait Propheta: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est [(Psal. XXII, 5)]
!

32.
Sed non illa solum laudabilis, quae parca est
ciborum temperantia, sed etiam illa quae concupiscentiae.
Denique scriptum est: Post concupiscentias
tuas ne eas, et a voluptate tua vetare. Si dederis animae
tuae concupiscentiam, gaudio eris inimicis tuis [(Eccl. XVIII, 30)]
;
et infra: Vinum et mulieres apostatare
faciunt etiam sapientes [(Eccl. XIX, 2)]
. Unde et Paulus
etiam in ipsis conjugiis temperantiam docet [(I Cor. VII,
2 et seq.)] ; est enim velut quidam adulter incontinens
in matrimonio, qui legem Apostolicam praevaricatur.
33.
Quid autem loquar quanta sit virginitatis
gratia, quae meruit a Christo eligi, ut esset etiam
corporale Dei templum, in qua corporaliter, ut legimus [(Coloss. II, 9)] ,
habitavit plenitudo divinitatis?
Virgo genuit mundi salutem, virgo peperit vitam
universorum. Sola ergo non debet esse virginitas,
quae omnibus in Christo profuit? Virgo portavit,

quem mundus iste capere ac sustinere non potest.
Qui cum ex Mariae nasceretur utero, genitalis tamen
septum pudoris, et intemerata virginitatis conservavit
signacula. Itaque in Virgine Christus reperit,
quod suum esse vellet, quod sibi omnium Dominus
assumeret. Per virum autem et mulierem caro ejecta
de paradiso, per virginem juncta est Deo.
34.
Quid de altera Moysi sorore Maria loquar, quae
feminei dux agminis, pedes transmisit pelagi freta [(Exod. XV, 20)] ?
Quo munere autem venerabilis Thecla
etiam leonibus fuit; ut ad pedes 1031 praedae
suae stratae impastae bestiae sacrum deferrent jejunium;
nec procaci oculo virginem, nec ungue violarent

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.