PL 16, col. 1199
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
aspero; quoniam et ipso aspectu virginitatis
violatur sanctitas.
35.
Denique qua reverentia virginitatis locutus
est sanctus Apostolus: De virginibus praeceptum Domini
non habeo, consilium autem do, tamquam misericordiam
consecutus a Domino [(I Cor. VII, 25)]
. Praeceptum
non habet, consilium habet; non enim
praecipitur, quod supra legem est: sed magis dato
suadetur consilio. Nec auctoritas praesumitur, sed
demonstratur gratia: nec a quocumque demonstratur,
sed ab eo qui misericordiam Domini meruit.
Horum ergo meliora quam apostolorum consilia?
Apostolus dicit: Consilium do; isti dissuadendum
putant, ne qua studeat virginitati.
36.
Cujus quantam laudem brevi versiculo propheta
expresserit, vel potius Christus in propheta,
debemus cognoscere. Hortus, inquit, clausus soror mea
Sponsa, hortus clausus, fons signatus [(Cant. IV, 12)]
.
Christus hoc dicit ad Ecclesiam, quam vult esse virginem,
sine macula, sine ruga. Bonus hortus virginitas,
quae plurimos boni ferat fructus odoris. Hortus
clausus; quia undique vallata est muro castitatis. Fons signatus;
eo quod virginitas sit fons et origo
pudicitiae, quae inviolata custodiat integritatis signacula:
in quo fonte imago Dei luceat; quia cum munditia
corporis congruit etiam puritas simplicitatis.
37.
Nec potest dubitare quisquam quod Ecclesia
virgo sit, quam etiam in Corinthiis despondit apostolus
Paulus [(I Cor. VII, 26)] , virginem castam assignare
Christo. In superiore igitur epistola dat consilium,
et existimat bonum esse munus virginitatis;
ut nullis instantis saeculi turbetur necessitatibus,
nulla illuvie coinquinetur, nullis exagitetur procellis:
in posteriore sponsor est Christo, quod virginitatem
Ecclesiae in illius plebis consignare possit
integritate [(II Cor. XI, 2)] .
38.
Responde mihi nunc, Paule, qua ratione
propter instantem necessitatem des consilium [(I Cor. VII, 26)] ?
Quoniam qui sine uxore est, sollicitus,
inquit, est quae Domini sunt, quomodo placeat
Deo [(Ibid., 32)]
. Et addidit: Et mulier innupta et
virgo cogitat quae sunt Domini; ut sit sancta corpore et
spiritu [(Ibid., 34)]
. Habet igitur murum suum adversus
mundi hujus turbines, et ideo septo divinae
munita protectionis nullis saeculi flabris inquietatur.
Bonum ergo consilium; quia in consilio utilitas est,
in praecepto laqueus. Consilium invitat voluntarios,
praeceptum astringit invitos. Si qua ergo secuta
fuerit consilium, et eam non poenituerit, acquisivit
utilitatem: si quam vero poenituerit, non habet quod
accuset Apostolum; ipsa enim de infirmitate sua judicare
debuit: et ideo sibi voluntatis suae rea est,
cujus graviore quam ferre posset, laqueo se ac nodo
ligavit.
39.
Itaque tamquam bonus medicus, qui et fortibus
stabilitatem virtutis conservare cupiat, et infirmis
salubritatem dare, aliis dat consilium, aliis demonstrat