PL 16, col. 1202

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

passionibus, tamquam consummatus ipse, sanitatem
dedit omnibus, peccatum tulit omnium.
48.
Ideo et Aaron sacerdotem ipse elegit [(Num. XVII, 8)] ,
ut non humana cupiditas in eligendo
sacerdote praeponderaret, sed gratia Dei, non voluntaria
oblatio: nec propria assumptio, sed coelestis
vocatio; ut is offerat munera pro peccatis, qui possit
affici pro peccantibus: quia et ipse, inquit, gestat
infirmitatem. Non sibi quis honorem debet sumere,
sed vocari a Deo, sicut et Aaron; et ita Christus non
exegit, sed accepit sacerdotium [(Hebr. V, 2, 3)] . 1034
49.
Denique cum ab Aaron per genus
ducta successio, generis magis teneret haeredes,
quam justitiae consortes; propterea ad typum illius
Melchisedech, quem in veteri testamento legimus,

verus Melchisedech, verus rex pacis, verus rex justitiae
venit; hoc enim habet nominis interpretatio, sine patre, sine matre,
sine generationis enumeratione,
neque initium dierum, neque finem vitae habens [(Hebr. VII, 2, 3)]
:
quod et ad Filium Dei refertur,
qui matrem in illa divina generatione nescivit, patrem
in hoc virginis Mariae partu ignoravit; ex Patre
solo natus ante saecula, ex Virgine sola ortus in hoc
saeculo, initium dierum habere utique non potuit,
qui erat in principio. Quomodo autem vitae finem
haberet, qui vitae auctor omnibus est? Ipse principium
et finis omnium [(Apoc. I, 8)]
. Sed refertur et ad
exemplum, ut tamquam sine patre et sine matre sacerdos
esse debeat; in quo non generis nobilitas,
sed morum eligatur gratia, et virtutum praerogativa.
50.
Sit in eo fides, et morum maturitas: non alterum
sine altero, sed utrumque in uno cum bonis
operibus conveniat et factis. Unde nos apostolus
Paulus eorum vult esse imitatores, qui per fidem, inquit [(Hebr. XI, 9 et seq.)] ,
et patientiam possident repromissiones
Abrahae, qui per patientiam promissae
sibi benedictionis meruit accipere et possidere gratiam.
Imitatores nos sancti Aaron David propheta debere
esse admonet, qui eum inter sanctos Domini
ad imitandum nobis constituit, dicens: Moyses et
Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter invocantes
nomen ejus [(Psal. XCVIII, 6)]
.
51.
Dignus plane vir qui sequendus proponatur
omnibus; nam cum dira mors propter contumaces

in plebem serperet, medium se inter viventes morientesque
objecit; ut mortem statueret, nec plures
perirent [(Num. XVI, 48)] . Vere vir mentis et
animi sacerdotalis, qui se pro Domini grege quasi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.