PL 16, col. 1203

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

pastor bonus pio objiceret affectu. Itaque infregit
aculeum mortis, impetum tenuit, transitum negavit.
Pietas meritum adjuvit, quia pro ipsis se obtulit,
qui resistebant.
52.
Discant igitur dissidentes timere Domini
commotionem, sacerdotes placare. Quid? Dathan et
Abiron et Core nonne propter dissensionem hiatus
terrae absorbuit [(Ibid., 33)] ? Nam cum instigassent
Core et Dathan et Abiron ducentos quinquaginta
viros adversus Moysen et Aaron, ut separarent se ab
iis, insurrexerunt illi dicentes: Satis sit vobis quod
tota Synagoga, omnes sancti, et in ipsis Dominus [(Ibid., 3)]
.
53.
Unde iratus Dominus locutus est ad omnem
Synagogam. Consideravit et novit Dominus qui sunt

ejus [(II Tim. II, 19)] , et sanctos adduxit ad se: et
quos non elegit, non adduxit ad se. Et jussit Dominus,
ut eligerent sibi arulas, et incensum ponerent
Core et omnes, qui cum eo insurrexerant adversum
Moysen et Aaron sacerdotes Domini; ut qui electus
esset a Domino, ipse 1035 sanctus confirmaretur
inter levitas Domini.
54.
Et dixit Moyses ad Core: Audite me, filii
Levi, numquid hoc pusillum est vobis, quod separavit
vos Deus a synagoga Israel, et adduxit vos ad se, ut
ministraretis ministeria Tabernaculi Domini [(Num. XVI,
9 et seq.)]
? Et infra: Quaeritis sacerdotio fungi, sic
tu et omnis synagoga tua congregata ad Deum? Et
Aaron quid est, quia murmuratis de eo?
55.
Consideratis igitur, quae offensionis causae

exstiterint, quod sacerdotio fungi indigni vellent, et
propterea dissiderent, quod immurmurarent improbantes
in sacerdotis sui electione judicium Dei:
propterea totum populum metus ingens corripuit,
poenae terror involvit universos. Obsecrantibus tamen
omnibus, ne paucorum insolentia omnes perirent,
designantur sceleris rei, et a totius populi
corpore ducenti quinquaginta cum auctoribus suis
separantur viri, immugiens terra in medio plebis
scinditur, aperitur in profundum sinus, abripiuntur
noxii, et ita ab omnibus mundi hujus ablegantur
elementis; ut nec aerem haustu, nec coelum visu,
nec mare tactu, nec terram contaminarent sepulcro.
56.
Cessavit poena, non cessavit malitia: ex hoc
ipso immurmuratio exorta populi, quod per sacerdotes

perisset populus. Qua indignatione Dominus perdidisset
omnes, nisi Moysi et Aaron primo precibus
inflexus, post etiam objectu sacerdotis sui Aaron
maluisset ingratos majore veniae pudore donare iis,
quorum abnuebant gratiam.
57.
Ipsa prophetissa Maria, quae cum fratribus pede
transmeaverat freta maris, quia Aethiopissae mysterium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.