PL 16, col. 1204

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

adhuc nesciens, immurmuraverat adversus
fratrem Moysen, leprae maculis inhorruit; ut vix
tanto esset absoluta contagio; nisi Moyses rogasset [(Num. XII, 10 et seq.)] .
Quamvis ad typum Synagogae
illa refertur admurmuratio, quae Aethiopissae istius,
id est, Ecclesiae ex gentibus sacramentum ignorans;
quoditiano immurmurat convicio, et invidet ei plebi,
cujus fide etiam ipsa exuetur a perfidiae suae lepra, secundum
quod legimus, quia caecitas ex parte in Israel
contigit, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis
Israel salvus fieret [(Rom. XI, 25)]
.
58.
Et ut advertamus quia in sacerdotibus divina
magis quam humana operatur gratia, una ex multis,
quas Moyses per Tribus acceperat et recondiderat
virga Aaron floruit: atque ita divini judicii munus

spectandum in sacerdote populus advertit, ac destitit
parem sibi humano judicio vindicare gratiam, qui
ante parem sibi praerogativam competere arbitrabatur.
Virga autem illa quid aliud ostendit, nisi quod
numquam sacerdotalis marcescat gratia, et in summa
humilitate habeat in suo munere commissae sibi florem
potestatis, vel quia id quoque ad mysterium
refertur? Nec otiose prope exitum vitae Aaron sacerdotis
hoc factum putamus. Declarari videtur populus
senior, sacerdotalis longaevae infidelitatis vetustate cariosus,
quod ultimis temporibus imitatione Ecclesiae 1036
reformatus in studia fidei et devotionis,
emortuum jam tot saeculis rediviva gratia florem remittat.
59.
Quid autem illud significat, quod post defunctum

Aaron non universo populo, sed soli Moysi qui
est in sacerdotibus Domini, imperavit Deus ut
exuviis Aaron sacerdotis filium ejus indueret Eleazarum [(Num. XX, 26)] ;
nisi ut cognosceremus quod
sacerdos sacerdotem consecrare debeat, et ipse
eum induere vestimentis, hoc est, virtutibus sacerdotalibus:
ac tunc si nihil ei deesse indumentorum
adverterit sacerdotalium, et apte quadrare omnia,
sacris eum adhibeat altaribus? Supplicaturus enim
pro populo, eligi a Domino, et probari debet a sacerdotibus;
ne quid sit, quod in ipso graviter offendat,
cujus officium est pro aliorum offensa intervenire.
Neque enim mediocris virtus sacerdotalis est, cui
cavendum non solum ne gravioribus flagitiis sit affinis,
sed ne minimis quidem; ut sit promptus ad misericordiam,

promissum non remordeat, lapsum revocet,
compatiatur dolori, mansuetudinem teneat,
pietatem diligat, iram repellat vel decoquat: sit
quidam lituus plebis excitandae ad devotionem, mirificandae
ad tranquillitatem.
60.
Vetus dictum est: Assuesce unus esse; ut
vita tua quamdam picturam exprimat, eamdem servans

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.