PL 16, col. 1213

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

si vultis divites esse, sequimi dicentem: Sancti in
omni conversatione estote [(Ibid., 15)]
. Non solis divitibus
dicit, sed omnibus; quia sine discrimine personarum
judicat, ut bonus testis ejus Apostolus dicit:
Et ideo non in remissione, non in fastidio, non
in exaltatione cordis: sed in timore, inquit, hoc incolatus
vestri tempore conversamini [(Ibid., 17)]
. Tempus
accepistis hac in terra, non perpetuitatem: ipsi
tempore utamini, qui sciatis vos migraturos.
87.
Nolite in divitiis confidere; quia omnia illa hic
relinquntur, sola vos comitabitur fides. Erit sane
etiam justitia comes, si fides praevia sit. Quid vos
palpant divitiae? Non auro vel argento, non possessionibus,
non sericis vestibus, de vana vestra conversatione
redempti estis: sed pretioso sanguine Christi

Jesu [(Ibid., 18, 19)]
. Ille ergo dives est, qui fuerit
haeres Dei, Christi cohaeres. Noli pauperem contemnere,
ille te divitem fecit. Noli egentem fastidire: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum
[(Psal.
XXXIII, 6)]
. Noli inopem refutare: et Christus pauper
factus est, cum dives esset: sed propter te pauper
factus est; ut te inopia sua divitem faceret. Noli
quasi dives te attollere: sine pecunia misit apostolos
suos.
88.
Denique primus eorum dixit: Argentum et aurum
non habeo [(Act. III, 6)]
. Gloriatur in paupertate,
quasi refugiat contaminationem. Argentum, inquit, et aurum
non habeo: non, aurum et argentum.
Nescit ordinem, qui nescit usum. Argentum et aurum
non habeo, sed fidem habeo. Satis dives sum 1044

in nomine Jesu, quod super omne nomen est [(Philip.
II, 9)] . Argentum non habeo, sed nec requiro; aurum
non habeo, sed nec desidero: sed habeo quod
vos divites non habetis, habeo quod pluris esse etiam
vos arbitremini, et dono pauperibus; ut in nomine
Jesu dicam: Convalescite, manus remissae, et genua
dissoluta [(Esai. XXXV, 3)]
.
89.
Sed si vultis divites esse, estote pauperes. Tunc
eritis per omnia divites, si fueritis pauperes spiritu:
Non census divitem, sed animus facit [(Matth. V, 3)] .
90.
Sunt qui se humiliant in multis divitiis, et
recte, ac prudenter; satis enim dives omnibus naturae
lex est, cui cito invenias, quod abundet: cupiditatibus
autem omnis divitiarum abundantia inopia
est. Denique nemo pauper nascitur, sed fit. Non ergo

naturae paupertas, sed opinionis est; ideoque cito
invenitur dives naturae, difficile cupiditati. Etenim
quo plus unusquisque acquisierit, plus sitit, et quasi
quadam inardescit ebrietate cupiditatum suarum.
91.
Quid quasi necessarium quaeritis cumulum divitiarum?
Nihil tam necessarium, quam cognoscere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.