PL 16, col. 1214

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

quid non sit necessarium. Quid in carnem retorquetis
excusationem? Non corporis venter insatiabilem,
sed mentis avaritia facit. Numquid caro spem futuri
abstulit? Numquid caro spiritalis gratiae suavitatem
ademit? Numquid caro fidem im pedivit? Numquid
caro aliquid tamquam furiosis dominis, vanis opinionibus
adjudicavit? Plus amat caro moderatam
frugalitatem, qua exuitur onere, induitur salubritate;
quia sollicitudinem deponit, assumit tranquillitatem.
92.
Sed nec ipsae divitiae vituperabiles. Denique redemptio animae viri, divitiae ejus
[(Prov. XIII, 8)]
;
quoniam qui pauperi donat redimit animam suam.
Est ergo et his materialibus divitiis virtuti locus.
Quasi gubernatores estis in magno mari. Si quis bene

gubernat suum navigium, cito transit fretum, ut perveniat
ad portum: qui autem nescit regere suum
censum, onere suo mergitur. Ideo scriptum est: Possessio divitum civitas firmissima
[(Prov. X, 15)]
.
93.
Quae est ista, nisi Hierusalem, quae in coelo
est, in qua regnum est Dei? Bona haec possessio,
quae fructus perpetuos facit. Bona possessio, quae
non hic relinquitur, sed illic possidetur. In hac possessione
qui fuerit, dicit: Portio mea Dominus [(Psal.
CXVIII, 94)]
. Non dicit: Portio mea ab illis usque ad
illos porrecta et diffusa terminos. Non dicit: Portio
mea inter illos vicinos, nisi forte inter apostolos,
inter prophetas, inter sanctos Domini; haec est enim
justo portio. Non dicit: Portio mea in pratis, non in
silvis, non in campis; nisi forte in campis silvae, in

quibus invenitur Ecclesia, de qua scriptum est: Invenimus
eam in campis silvae [(Psal. CXXXI, 6)]
. Non
dicit: Portio mea greges equorum: Mendax enim equus ad salutem
[(Psal. XXXII, 17)]
. Non dicit: Portio
mea armenta boum, 1045 asini, oves; nisi forte
inter illa se numerat armenta, quae agnoscunt possessorem
suum: et in illa asina vult consortium habere,
quae non refugit praesepe Christi [(Esai. I, 3)] : et illa
ovis sibi portio est, quae ad immolandum ducta est,
et ille Agnus coram tondente sine voce, qui non aperuit
os suum [(Esai. LIII, 7)]
; cujus in humilitate judicium
exaltatum est. Bene ait: Coram tondente, quia superflua,
non propria in illa deposuit cruce: qui corpus
exuit, non divinitatem amisit.
94.
Non quicumque ergo dicit: Portio mea Dominus.

Non avarus dicit; quia venit avaritia, et dicit:
Mea portio es, ego te subditum habui, mihi
servisti, mihi te in illo auro vendidisti, mihi te in
illa possessione adjudicasti. Non dicit luxuriosus:
Portio mea Christus; quia venit luxuria, et dicit:
Mea portio es, ego te in illo mihi mancipavi convivio,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.