PL 16, col. 1256

Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

noverat, partem infirmioribus diei unius observatione
praescripsit, plenitudinem fortioribus reservavit:
Synagoga diem observat, Ecclesia immortalitatem.
In Lege igitur portio, in Evangelio perfectio est.
6.
Populus Judaeorum ligna portare prohibetur [(Num. XV, 33)] ,
hoc est, illa quae consumuntur incendio.
Umbram tenet, qui solem refugit. Tibi sol
justitiae umbram impedimento esse non passus,
apertum gratiae suae lumen infundens ait: Vade, et
amodo vide ne pecces [(Joan. VIII, 11)]
. Tibi aeterni illius
solis imitator ait: Si quis autem superaedificaverit
super fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos,
ligna, fenum, stipulam; uniuscujusque opus manifestum
erit. Dies enim Domini manifestabit, quoniam
in igne revelabitur. Et uniuscujusque opus quale sit,

ignis probabit [(I Cor. III, 12 et seq.)]
. Et ideo illud superaedificemus
supra Christum (Christus enim nostrum
est fundamentum) quod non exuratur, sed melioretur.
Aurum melioratur igne, melioratur argentum.
7.
Audisti aurum et argentum, putas hoc materiale,
congregare desideras: sed ludis operam. Hoc
aurum et argentum onus habet, fructum non habet.
Onus quaerentis est sumptus haeredis. Hoc aurum sicut
lignum exuritur, non perpetuatur: hoc argentum
in die illo detrimentum vitae tuae, non lucrum afferet.
Aliud aurum, aliud argentum a te quaeritur, hoc est,
sensus bonus, verbum optimum, de quibus dicit
Deus quia dat vasa aurea et argentea [(Prov. XXVII)] .
Haec sunt munera Dei: Eloquia Domini, eloquia
casta: argentum igne examinatum, probatum terrae,

purgatum septuplo [(Psal. XI, 7)]
. Gratia sensus tui,
nitor casti sermonis exigitur: splendor fidei, non
tinnitus argenti. Hoc manet, illud perit: hoc mercedem
habet, et migrat nobiscum; illud detrimentum
habet, quod hic relinquitur.
8.
Si quis divitum putat quod illud argentum repositum
et reconditum ei suffragari possit ad vitam,
onus inane portat, quod judicii ignis absumat. Hic
relinquite ligna vestra, divites, ut onus vestrum futuro
incendio incrementa non addat. Si erogaveris,
minuetur onus: et quod remanserit, onus non erit.
Noli, avare, recondere; ne fias nudo quidem nomine
Christianus, opere Judaeus: cum adverteris onera
tua tibi esse supplicio. Dictum est enim tibi non
per umbram, sed in sole: Si cujus opus manserit,
1083
mercedem accipiet: si cujus arserit, detrimentum
patietur [(I Cor. III, 14)]
.
9.
Et ideo tamquam perfectus eruditus in Lege,
confirmatus in Evangelio, utriusque fidem suscipe
Testamenti: Beatus enim qui seminat super omnem
aquam, ubi bos et asinus calcat [(Esai. XXXII, 20)]
,
sicut hodie lectum est, hoc est, qui seminat super
populos, qui sequuntur Testamenti utriusque doctrinam;
bos est ille aratorius, Legis jugum portans,
de quo lex dicit: Bovi trituranti os non alligabis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.