PL 16, col. 1255

Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

aut pueri, hoc est, aetatis infirmae. Paedadogus
enim, sicut etiam interpretatio Latina habet, doctor
est pueri: qui utique imperfectae aetati non potest
perfecta adhibere praecepta, quae sustinere non
queat. Denique per prophetam Deus Legis ait: Dabo
vobis praecepta non bona [(Ezech. XX, 25)]
, hoc est, non
perfecta; quod enim bonum, utique perfectum. Idem
autem Deus Evangelio perfectiora servavit; siquidem
ait: Non veni Legem solvere, sed implere [(Matth. V, 17)]
.
3.
Quae igitur istius causa distantiae, nisi humana
varietas? Sciebat durae cervicis populum Judaeorum,
lapsu mobilem, humilem, perfidiae promptiorem, qui
aure audiret et non audiret, oculis videret, et non videret,
lubrico quodam infantiae levem et immemorem
praeceptorum; et ideo Legem tamquam paedagogum

mobili plebis ingenio et menti adhibuit infirmae, ipsaque
Legis praecepta moderatus, aliud legi voluit,
aliud intelligi; ut insipiens saltem quod legeret,
custodiret, et a praescripto litterae non recederet:
sapiens intelligeret divinae mentis sententiam, quam
littera non resonaret: imprudens servaret Legis
imperium, prudens mysterium. Ideo Lex severitatem
gladii habet tamquam paedagogus baculum; ut imperfectae
plebis infirmitatem poenae saltem denuntiatione
deterreat: Evangelium autem indulgentiam
habet, quo peccata donantur.
4.
Jure ergo ait Paulus, quia littera occidit, spiritus
autem vivificat [(II Cor. III, 6)]
. Littera igitur circumcidit
exiguam corporis portionem: spiritus intelligens
circumcisionem totius animae corporisque custodit;

ut, superfluis amputatis (quid enim tam superfluum,
quam avaritiae vitia, libidinisque peccata, quae natura
non habuit, culpa quaesivit), castimonia teneatur,
frugalitas diligatur. Signum igitur circumcisio
corporalis: veritas autem circumcisio spiritalis est:
illa membrum amputat, ista peccatum. Nihil imperfectum
in homine natura generavit, nec tamquam
superfluum jubebatur auferri: sed ut adverterent,
qui partem sui corporis amputabant, multo magis
amputanda peccata, recidendos eos, qui delicta suadeant,
etiamsi quadam unitate corporis connecterentur,
sicut habes scriptum: Si dextera manus tua
scandalizat te, abscinde eam, et projice abs te; expedit
enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam
totum 1082 corpus tuum eat in gehennam (Matth. V,

30). Ergo sicut pueris, ita Judaeis mandata sunt non
plena praecepta, sed ex parte, et velut unam membri
sui partem mundam servare praecepti sunt, qui
totum corpus suum mundum servare non poterant.
5.
Sabbati quoque ferias uno die in hebdomada celebrare
jussi sunt [(Exod. XXXI, 15)] , ut nulli oneri
subderentur, qui mundanis operibus absoluti utinam
sic abiissent; ut in illud perpetuum futurorum sabbatum
saeculorum nulla secum gravium veherent
onera delictorum. Sed quia lubricum populum Deus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.